# Epitome Galeni operum 333.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 333.5 to 333.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/333.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/333.5

Iam uerò pueris multò plures & uehementiores quàm adultis oboriuntur affectus: quum à nullo docti nagistro, sed naturali ductu illi omnes ad uoluptates flectantur, auersentur autem labores. Videmus enim ipsos & irascentes, & calcitrantes, & mordentes, & praeualere cupientes, ut nonnulla animantia, nullo praemio proposito, praeter ipsam uictoriam. Neque uerò à ratione impetu eorum coërceri dicere possis, ut qui rationem necdum habeant: neque quòd non innumeris affectibus implicentur. At ubi processerint, quoniam ad honestum, naturalem quandam propensionem habent, & erubescunt peccantes, & iustitiam, aliasque uirtutes amplectuntur, facientes plurima secundum earum notiones: etsi prius, quum essent parui, ex affectu uiuerent, nullamque praeceptorum ex ratione curam haberent. Cae rerum animae constitutiones, ex diuersis corporis temperamentis oriuntur: quum uideamus a nimalium, quae lati pectoris & calidiora sunt, omnia sortiri naturam iracundiorem: ut timidiorem, quae latis coxis, & frigidiora. Ac secundum uarietatem regionum, haud parum etiam moribus homines ad timorem & audaciam, uel uo ET PLAT. LIB. V.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
