# Epitome Galeni operum 335.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 335.5 to 335.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/335.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/335.5

Etenim irrationalis in nobis facultas, ad singula quae desiderantur, requirentem allicit: ratio retrahit, & inopportunam commotionem continet, ac pugna frequenter utrisque ualida inNaturam facul ter se oboritur, euidenter indicans duplicem es tatum nobis inesse in nobis naturam facultatum inuicem dissidense duplicem. tium. Si enim una esset sola, quemadmodum in pueris, nihil sanè prohiberet intempestiuè nos trui appetibilibus. Quemadmodum etiam si sola esset ratio, nullum esset negocium, sitientem non bibere, aut esurientem non esse: neque continens, neque sobrius, qui non bibit, nominaretur: sicuti nec qui non uadit, nisi uelit. Sitientis itaque, nolentis autem bibere, anima, una quidem facultate, aut parte, potum concupiscit: altera uerò, fugit, & auersatur. Vni enim & eidem arriIracundiam espere aliquid fugereque, non licet. At uerò ratiose à natura trini iracundia, ut subseruiat & auxilietur illi, perin butam rationi de ac uenatori canis, contra tertiam animae specontrà cupidiciem, à natura tributa est. Quare ubi ultro sequi tatem, ceu venatori canem. tur ratio appetentiam, consequitur & iracundia ET PLAT. LIB. VI. rationem. Vbi autem aduersatur illi, atque renititur, iracundia à ratione stat, atque illi fert opem, praecipuè cùm ratio ipsa ab aliquo uel intus, uel extrinsecus se affici iniuria, & ui compelli, autumar. Siquidem autumare se iniuria affici, rationalis est facultatis: eam autem ulcisci, animosae proprium existit. Quum igitur appetitoria facul tas, immoderatè ad aliquid irruens, inuitam rationem eò secum attraxerit, irascibilis contra ilam rationi suppetias fert.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
