Latin
GALENI
Galenus, Epitome Galeni operum 336-2
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMENI de placitis Hippocratis &Platonis lib. VI. St autem actio, motus quidam efficiens, hoc Eest, qui ex se existit: affectus uerò, motus in altero, ab altero, ut necessariò sępe in unum subiectum cum affectu actio conueniat. Nam à lecante facta diuisio in eo quod secatur, una &eadem res quum sit, secantis quidem actio: eius autem quod secatur, affectus est. Ita sanè &iracundia, actio quidem est irascibilis animae: affectus autem, reliquarum ipsius duarum partium, &praeterea totius nostri corporis, quum ab ira cundia uiolenter ad actiones ducitur. Atque hoc unum est significatum utriusque nominis. Alterum autem, si actionem quidem, motum quendam naturalem intelligamus: idque primaria ratione: affectum autem, praeter naturam. Etenim primaria ratione illa fieri à natura dicimus, quae ueluti scopos natura amplectitur: nec ex aliqua consequentia, alia necessariò sequitur. Vt autem res magis innotescat exemplis, cordis motus,* qui in pulsibus quidem fit, actio dicitur: qui uerò in palpitationibus, affectus: pro secunda huius dictionis (affectus) significatione. Atque ita non omnis pulsus est actio, sed is tantùm, qui naturalis existit. Iracundia igitur &om nes animi affectus, actiones quędam sunt, secun dum primum significatum. Quatenus autem effrenes &immoderati existunt, neque secundum na turam, affectus esse dicentur, ex significatione secunda. Qualis enim res in arteriarum motu ma gnus est pulsus, talis in irascibilis animae motu, racundia. Qualis rursus paruus pulsus, talis timiditas. Porrò iracundiam ipsam frequenter alia duo Iracundia se na turaliter habens pinionem rationis sequitur. Pueros carere ratione. Actio quid. Affectus quid. Iracundiam esse actionem &affectum, secun lum varias animae partes. Actionis affectusque duplex si gnificatum. Primaria ratio ne, quae fieri à natura dicantur. Animae partii singulas, quibus animalibus con pararit Plato Aristotelis &Po sidonij sententia de speciebus ani mae. Stirpibus inesse solam appetito riam vim, at Plato. Species omnis po test vocari pars: non tamen omni pars species statim erit. Ratiocinatrix facultas consistit in cerebro. Nerno secto, par tes supra sectio nem, vicinas ce rebro, solas reti uere motum C sensum. bascibilem fa cuitatem consist re in corde. Iecur esse eius dem facultatis initium, qualis stirpibus inest. Stirpes qua ratione gignantur. GAL. DE PLAC. HIPP. ET PLAT. LIB. VI.