# Epitome Galeni operum 339.17-19

Galenus, Epitome Galeni operum, 339.17 to 339.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/339.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/339.17

Vnde existimari non po test, cauam uenam ex hoc oriri uentriculo, cu in permultis animalium generibus, iecur quiden existat, & caua uena: sinus autem dexter nequaquam. Etenim quae non respirant ex aëre anima lia, ea neque pulmonem habent, neque cordis 30 uentriculum dextrum: qui sanè simul cum pulmone perit, & generatur. Igitur quemadmodum arteria magna ex corde, sic semper uena caua ex iecinoris gibbo oritur, uel si dexter cordis sinus non adsit. Quę quidem ubi septum transuersum subter cor penetrauerit, in duos magnos ramos diuaricatur. Quin etiam ex cauis hepatis, al tera uena (quam portas, aut portis uicinam appellant) producta, in partes uentris uarias demittit propagines. Quarum omnium cùm nulla 40 cordi continua sit, meritò dictum est, uenarum om nium esse radicationem hepar, arteriarum cor: s cuti & arboris, partem illam, quam occupauit se nen proiectum. At Pelops uenarum principium cerebrum esse existimans, consectionem ipsarum à iecore est auspicatus: affirmans hoc uiscus, ad disciplinam fieri initium sermoni: cùm tamen initium à natura constitutum, etiam disciplinam cogat à seipso fieri. Quare inquirendum non est aliud rei naturae principium, aliud ipsius discipli 50 nae. Iam uerò, cùm in corde reperiantur tantùm quatuor ora uasorum: duo in sinistro uentriculo, quorum unum quidem ex pulmone spiritum introducit, alterum educit à corde in uuiuersas arterias: atque in dextro similiter duo, quorum al terum sanguinem uehit in pulmones, alterum in dextrum sinum cordis introducit ab hepate: habeatque hoc orificium quartum, tres quasdam in se membranas foris intrò uergentes, quae ad ori ficium id concidentes, impedimento sunt, quò 6e minus contracto corde, sanguis semel in cor ingressus, reuertatur rursus ad uenam cauam: nec reperiatur quintum aliud ab his orificium, quo sanguinem ex iecore ad ipsum cor peruenientem, in totum corpus transmittat: sanè liquidò constat, cor ET PLAT. LIB. VI.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
