Latin
340.1 to 340.4
Galenus, Epitome Galeni operum 340.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
neque esse initium sanguinis totum corpus nutrien tis opifex, neque instrumentum ipsius. Quàm uero necessaria sit animantium uitae, ipsa sanguificatio, hinc discas licet, quòd cùm possimus uiuere, etiam si cibos uenter non conterat (interdum enim suc cos tantum, aut ipsum lac propinamus) necessario moriendum sit nobis, sanguinis generatione pe reunte. Quòd autem ipsae uenae non procedan à corde, uel in ipsa in utero foetuum conforma tione, facilè perspicere est. Omnes siquidem secundarum uenae, quae utero conceptum annectunt, propagines suut unius uenae maximae, prodeun tis ab hepate. Siquidem ostensum est, maxima uasa uicinorum esse principia. Quarum uenarum extrema, ueluti radicata in utero, sanguinem ex eo ad iecur, tanquam totius stirpis principium, sursum uidentur transmittere. Vena itaque procedens ex iecore, uenarum omnium quae secundas perreptant, initium existit: sicuti &arteriarum, arteria quae: corde trahit ortum. Etenim haec quoque omnib. quae in secundis sunt, propriam facultatem sup peditat, non illae huic. Quippe ex semine infantibus prouenit initium facultatum eos gubernan tium, non ex utero. Porrò si fune interceperis, aut tuis met digitis umbilici arterias compresseris omnes quae in secundis habentur, statim pulsu destitutas uidebis: cuius contrarium cerneres, s motus initium ipsis praestaret uterus. In quod igi tur omnes desinunt secundarum uenae, inde ne cessariò procedunt. Atqui (ut manifestè ex consectionibus liquet) uniuersae in unam coeunt uenam ex iecore enatam: sicuti &arterię omnes, in duas magnas degenerant, quae conscendentes ue sicam, atque in decliue pergentes, in illas terminam. tur arterias, quae à magna lumborum arteria or tae, in crura foetus feruntur. Quare multò magis hepar uenarum principium dicendum est, quam cor arteriarum. Sed neque illud te oportet lateat, quòd omnino pulsarent uenae, si ex corde originem ducerent. Pulsat nanque totum ipsius cordis corpus, sublatum, contractumque ex seipso: quam quidem eandem uim à se ortis elargitur arterijs Quòd si cor operimentis nudaueris, dextri ipsius uentriculi pulsum euidenter contuebere.