# Epitome Galeni operum 340.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 340.5 to 340.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/340.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/340.5

Nec te latebit etiam, ei uas insertum, quod cauae uenae ess propago, similiter arterijs pulsare: quamuis etiam pulsatio minimè communicetur caeteris quae per uniuersum corpus feruntur uenis: ut motus arte riae magnae. At uerò non quia implentur arterię ob id dilatantur: sed quia dilatantur, implentur Vt igitur denuò sermonem repetam, si requiris exordium primae generationis uenarum, id iecur est: si materię dispensationis, qua uniuersum corpus nutritur, & uirtutis, aliud nullum uiscus reperias quod aptius initium censeatur. Ad haec uerò, si id quod mutatur, in similem speciem cum eo quod mutat, peruenit, iecoris ipsius carne nihil ad san guinis generationem reperiri possit accommoda rius. Nam sanguis si incrassatus fuerit, tum colore, tum consistentia, exacta iecoris caro efficietur Ac proinde si humor qui ex uentriculo in iecur distribuitur, fieri sanguis debeat, necessum est ut ipsius à propria hepatis substantia fiat mutatio: quandoquidem ipsae uenarum tunicae, ex sua ip sarum natura generare sanguinem nequeunt Non Oog Cor neque esse in tium opifex san guinis, neque instrumentum ip sius, iuere liceren bis, etiam si ve ter cibos non cor terat: perenn tutem sanguifica tione, non item.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
