# Epitome Galeni operum 343

Galenus, Epitome Galeni operum, PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/343

doquidem quod praestantissimum est in singulis, unum tantùm existit: sicuti & perfectio una, quam uirtutem uocamus. Eam igitur quae in ra tiocinatrice est, sapientiam, aut prudentiam, aut scientiam appellare licebit: eam quae in irascibili rursus habetur, fortitudinem, aut uirilitatem: sicuti & eam quae in appetitoria oritur, appellare poteris temperantiam. Ex quarum quidem animae trium particularum mutua commoderatione, ac uenustate decente, quarta uirtus iustitia nasci 10 tur: ac proinde meritò totam animam dixeris iu stam. Caeterùm uirtutes ipsae in partibus animae rrationabilibus, habitus quidam sunt, & facultates solummodo. In rationali autem, non habi tus modò, sed etiam scientia, aut uirtus. Sola enim haec animae pars, scientiae compos est: aliae autem, tacultates sanè quasdam, habitusue, aut meliotes, aut peiores comparare possunt: scientiae autem fieri participes, non item, quatenus neque etiam rationis. At Plato scientias omnes rectè, mea qui 20 dem sententia, unam esse uirtutem ait, cognitionem uidelicet bonorum atque malorum: hoc est eligibilium, & eorum quę declinari debent. Cùm autem in omnibus uitae actionibus, deligamus id quod uidetur bonum: quod autem apparet maum, uitemus: habeamusque natura impetus hos ad horum utrunque: philosophia, quae uerè bonum malumque docet, à peccatis immunes reddit. Osten dimus igitur dispensationem animalis in lucem editi, à tribus administrari principijs: uno in capite collocato, cuius opera per se quidem, imagi natio, memoria, intellectio, cogitatioque: in relatione autem ad aliud, sensum partibus animalis sensibilibus impartiri, motumque arbitrarium ijs quae mouentur: secundo autem in corde consi stente, cuius opera per se quidem, robur est animi, firmitudoque in ijs, quaecunque ipsa rario iusserit: atque etiam inuictus animus: secundum affe ctum autem, ueluti feruor natiui caloris, anima tunc eum qui iniuriam inferre est uisus, punire de40 siderante: at relatione ad aliud, initium esse particularis caloris, singulis corporis partibus: sicu ti pulsatilis motus, arterijs. Tertiae ultimaeque uirtutis in hepate collocatae opera sunt, quae ad ani malis nutritionem spectant omnia: necnon suauium fruitio: per quam uehementius, quàm par sit, mota, intemperantiam atque libidinem gignit. Demonstrato autem quòd neruorum principium in capite delitescat, simul etiam cognoscitur ner uos ipsos non à cerebri dura meninge, quemad 50 modum aliquando opinatus est Erasistratus, sed ab eius medulla oriri: etsi primò quidem, tenuis membranae processu, secundò autem crassioris sint inuoluti. Porrò exciso capitis osse, uiuente ad huc animali, & crassiori detecta membrana, si utrobique medio rectitudinis, quà cerebro haec ple xu duplici incumbit, per hamulos eleuatam, aut solam ipsam incideris, aut totam excideris, neque insensile, neque immobile ipsum euadet animal: quemadmodum nec si obtegentem ipsius par 60 tem totum posterius cerebrum, * aut solam inci deris, aut excideris:* imò uerò ne si cerebrum al psis quomodocunque excindas, sic quoque animans motus aut sensus expers reddetur, prius quàm ad aliquem uentriculorum ipsius, talis sectio per ET PLAT. LIB. VII.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
