Latin
344.5 to 344.7
Galenus, Epitome Galeni operum 344.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae autem utriusque membranae propago est, eundem neruis usum praebet, quem cerebro illae exhibebant. Quare uel si ambas exemeris, nihil laedetur particula, in quam neruus inserebatur: quemadmodum neque si ipsi cerebro exteriores membranas abstuleris, in praesenti quicquam offendes, etsi processu temporis aliquid sequi possi incommodi. Quòd autem ad facultatem, quae: cerebro descendit, spectat, non licet nobis prom. ptè affirmare, an quemadmodum ex solari spler dore qualitas quaedam profecta, in omnem aë ris ambientis partem disseminatur, ipsa Solis substantia in loco suo permanente: sic etiam ex cerebro uirtus quaedam membris per neruos influat: an potius substantia spiritus usque ad sensibi les mobilesque particulas proficiscatur: aut aliqui ex parte in neruos incidens, ita ipsos immutet, ut alteratio eorum in mobilia membra distribua tur: cuiusmodi quippiam fieri in sensu uisorio cor tingit. Siquidem per opticos neruos, qui ab anterioribus uentriculis cerebri (qua parte uersus medium uentriculum in obliquum &angustum se contrahunt) oriuntur, &manifestè concaui sunt splenCerebri ventr i quatuor Animam habi tare in ipso cere bri corpore, pri mum autem illius instrumen tum esse animi em spiritum. Animalis spiritiis non est subtantia animae. Choroidis plexus. Retiformis plexus piritus vitalis. Spiritus animalis. Seminis et lacti elaboratio. Sensus &motus membris qua via suppeditetus Cerebro nuda. to à membranis, animal nihilo fendi.