# Epitome Galeni operum 347.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 347.1 to 347.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/347.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/347.1

Aër purus à colore mutatur. Aër quale visu instrumentum si nobis. Animae substan tia quae sit. & magnitudinem, & figuram, & situm, & interuallum, id quod sensibus alijs non licet, nisi per accidens nonnunquam tactui. Si igitur uisus solus per cipit sensile quod ipsum mouet per medium aërem, non ceu per baculum quendam, sed particulam consimilem specie, & cognatam ipsi, ac soli hoc illi eximium est datum, simul quòd per reflexum uidet, meritò opus habuit spiritu desuper influente pellucido, qui ambienti aëri incidens (qualis est Platonis, Empedoclisque sententia) & ueluti con uerberans ipsum, sibi illum assimilaret. Visus igi tur necessariò dicetur esse instrumentum pellucidum, splendidumque: auditus, aëreum: olfactus, ua porosum: gustus, liquidum: tactus denique terreum. Neque enim aliter consistere possent, ut quae ex similibus alterationem requirant. Sedenim instru mentum olfactus, minimè in narium meatibus, sed in extremitatibus anteriorum cerebri uentriculorum consistit: in quas utique narium meatus perueniunt. Caeterum communis quaedam facultas (de 20 qua etiam disseruit Plato) ex cerebro per neruos in singula sensoria perueniens, alterationes quae in ipsis sunt, persentiscit. Porrò quemadmodum tractilis sensus instrumenta per renixum, sic gusta torij per humiditatem & succos in sensus cogni tionem perueniunt. Vnde si inarefacta uehemen ter sit lingua, corrumpitur ipsa saporum dignotio Ar obstructis narium meatibus, odorum sensus la befactatur: non secus quàm auditorius, si aures obstructae fuerint. Eiusmodi obstructionib. respon det oculorum suffusio, in qua sic obstruitur solaris luminis meatus, qui in tunica rhagoide habetur ut proprium uisus instrumentum non amplius cum aëre, qui totum extrinsecus oculum ambit, iungatur. At sensus ipse neutiquam est alteratio sed alterationis dignotio. Quare dispositio in qua corpora excedentia naturae modum consistunt, & sensus ipsius, inuicem differunt. Quippe id genus dispositiones labores uocans Hippocra tes, ait: Qui laborantes aliqua parte corporis, ple runque laborem non sentiunt, ijs mens aegrotat. Pa tiuntur porrò singula exiguas mutationes ex finitimis genere. Idcirco uisus instrumentum, quoniam coloribus discernendis idoneum ipsum ess expediebat, splendidum creatum est, quòd sola hu iusmodi corpora à colorib.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
