Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 348
Unproofread scanNot analysed yet
Alteratur itaque sensus instrumentum: dignotio autem ipsius alterationis, fit ex una facultate omnibus sensorijs commu ni, quae à principio influit. Caeterùm initium ipsorum, siue communem sensum, siue princeps senso rium nuncupare uoles, nihil intererit. Atque hoc prior disputatio iudicauit esse cerebrum, à quo omnes particulae sensum &motum obtinent, descendentibus alijs neruis in sensuum instrumen ta, ut sensilia dignoscantur: alijs mouentibus ea quae moueri desiderant. Etenim à cerebro oritur &ipsa spinalis medulla, à qua nerui sexaginta procedunt. Quae sanè ut cerebrum, duas etiam sortitur membranas: quas si quando iuxta singulos neruos ademeris, nulla pars offendetur, in quam neruus demissus fuerit, cùm uidelice membranae ipsae, tegmina tantùm sint &cerebri &spinalis medullae: sensus autem &motus uis in medulla, quam comprehendunt, existat. Quòd innerui partem medullarem secueris, statim membrum in quod neruus deferebatur, sensus motusque omnino expers reddetur. Quòd autem sp nalis medulla à cerebro suscipiat facultatum or ginem, hinc licet perpendere, quòd secta ipsa qua cunque in parte, quae regio supra sectionem habeur, conseruet incolumis: ijs quae infra eam sunt estitutis motu simul &sensu.