# Epitome Galeni operum 348

Galenus, Epitome Galeni operum, PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/348

Alteratur itaque sensus instrumentum: dignotio autem ipsius alterationis, fit ex una facultate omnibus sensorijs commu ni, quae à principio influit. Caeterùm initium ipsorum, siue communem sensum, siue princeps senso rium nuncupare uoles, nihil intererit. Atque hoc prior disputatio iudicauit esse cerebrum, à quo omnes particulae sensum & motum obtinent, descendentibus alijs neruis in sensuum instrumen ta, ut sensilia dignoscantur: alijs mouentibus ea quae moueri desiderant. Etenim à cerebro oritur & ipsa spinalis medulla, à qua nerui sexaginta procedunt. Quae sanè ut cerebrum, duas etiam sortitur membranas: quas si quando iuxta singulos neruos ademeris, nulla pars offendetur, in quam neruus demissus fuerit, cùm uidelice membranae ipsae, tegmina tantùm sint & cerebri & spinalis medullae: sensus autem & motus uis in medulla, quam comprehendunt, existat. Quòd innerui partem medullarem secueris, statim membrum in quod neruus deferebatur, sensus motusque omnino expers reddetur. Quòd autem sp nalis medulla à cerebro suscipiat facultatum or ginem, hinc licet perpendere, quòd secta ipsa qua cunque in parte, quae regio supra sectionem habeur, conseruet incolumis: ijs quae infra eam sunt estitutis motu simul & sensu.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
