# Epitome Galeni operum 349.6-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 349.6 to 349.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/349.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/349.6

Alimentum uerò haec omnia, ouibus, suibus, capris, bubus, alijsque animantibus quae her bas, aut arborum fructus, aut surculos, aut radices comedunt: hominibus haec eadem animalia alimento sunt: atque hinc ipsis generatur sanguis, 40 pituita, & bilis utraque. Est autem sanguis ceu generationis nostrae materia, ex quatuor humoribus constans: ex quo quidem in utero primam con formationem accipimus, ac postea particulis effor maris, artuum confirmationem, incrementum, & absolutionem, aediti in lucem recipimus: ac primum sanè ex lacte nutrimur, à sanguine qui in uenis est generationem ducente: deinde solidioribus alimentis, unde rursus sanguis, pituita, bilis flaua & atra proueniunt. Quae omnia Hippocrates primus omnium definiens, morbos primorum orporum ex intemperie fieri dicebat. Porrò prima corpora appello similares particulas, quae in diuersi generis alias minimè diuiduntur, & ex quibus instrumentariae constant. Prima itaque genera tio nostri, ex sanguine, qui ex alimento quod in tra corpus assumitur fit, est, & ex semine. Ex his primariae particulae generantur, cartilago, os, neruus, membrana, ligamentum, aliaque eiusmodi. Ex his rursus instrumentariae, oculus, lingua, caput, 60 uiscera, & artus: ex quibus tandem uniuersum cor pus conflatur. Sunt autem elementa in corporibus, non actu, sed facultate: hoc est, quatuor no bis humores insunt, ex illis, alimentorum interuen tu, procreati: sanguis uidelicet, pituita, bilisque ET PLAT. LIB. VIII. tum flaua, tum atra. Igni siquidem flaua bilis respondet: atra, terrae: pituita, aquae. Ideoque calida & sicca ipsa flaua bilis existit, quemadmodum ignis: atra, frigida & sicca, consimiliter terrae: pituita ue rò frigida & humida, quemadmodum aqua. At so lum aëreum elementum in animantium corporibus, propinquum suae ipsius naturae uidetur, & in repirationibus & in pulsibus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
