# Epitome Galeni operum 352.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 352.1 to 352.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/352.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/352.1

arteriam asperam. Tusiis vnde irri tari soleat & flamma omnes infestantur: & post haec deinceps. Quae quum respirat extrinsecus, omnigenas tuberculorum species feruens emittit: intus autem cohibita, igneos, plurimosque morbos procreat. Verùm dum Hippocrates tradit, semper insitum calidum, omnium naturae operum esse quammaximè causam, Plato non calidum dicit, sed ignem: quum tamen si ab igne ciborum concoctic fieret, necnon distributio, sanguificatio, & nutri tio, melius utique in acutè febrientibus haec perfici 10 uiderentur. At insitus calor temperatus existens, substantia quidem in sanguine & pituita consistit: qualitate autem, mixtus est temperate, ex ca liditate atque frigiditate. Tutius igitur dixit Hippocrates, qui crescunt, plurimum habent calidi innati. atque illud: Ventres hyeme & uere natura ca lidissimi sunt: & hic etiam calore insito intelligens. Falsus etiam est Plato, dum attractionem pulmo nis inter respirandum è medio tollit, inspirationemque ipsam successione ad id quod uacuatur, 20 nempe succedente uno spiritu atque subingrediente per cutis poros, in locum alterius, qui expulsus est, necessariò fieri contendit. Quippe nerui ab spinali medulla orti, arbitrarium motum mu sculis thoracis largiuntur: à quibus eleuatus quidem, externum aërem per fauces & asperam arteriam, in pulmonem attrahit: contractus autem, per eadem expellit. Pulsus autem à corde & arterijs fit: atque in eleuatione quidem, per arteria rum ora in cutem pertinentia, externus aër intra 30 corpus attrahitur, triplicis usus gratia: refrigerij, euentilationis, & spiritus animalis generatio nis: in contractione uerò, arteriae explodunt quicquid fuliginosum fumosumue in ipsis procreatum est. Sermo itaque Platonis coarguitur: primò quidem, quòd inspirationem affectum su peruenientem, non actionem uoluntariam con stituat: cùm tamen in nostro situm sit arbitratu, itius, tardius, minus, magis, & frequentius in spirare, quemadmodum expirare. Secundò au-40 tem, quia post arteriarum contractionem, opor teret statim inspirationem fieri: sicuti & post ex pirationem, protinus arteriarum eleuationem. Caeterùm licet nobis longiori tempore respirationem cohibere, nec ob id tamen desinunt moueri arteriae cum corde.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
