Latin
358.1 to 358.6
Galenus, Epitome Galeni operum 358.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
OPERVM SECTIO SECVNDA. SANCTISSIMO D. N. P. III. P. M. ANDREAS LACVNA SECOBIENSIS, MILES S. PETRI, S. P. D. Vi vt Medicam artem exterminent, eamque non esse ex vsu mortalibus persuadeant, summum diem ita hominibus esse à Deo praefinitum contendunt, vt non modò non produci, sed ne quidem ante illam metam vllo pacto vita intercipi queat, ij, Beatiß. PaVater, praeterquàm quòd falsa &inania loquuntur, omnem ferè humanam prouidentiam è medio tollunt. Quocirca tametsi sycophantae id genus, infestißimi sint Medicinae ipsius hostes, eamque aßiduis saucient vulneribus, eius tamen sunt ope &praesidio curandi, cum grauißimo laborent animi morbo, correptique phrenitide, aut alia quauis animi alienatione, talia insanire cogan tur. Infixit autem hanc opinionem complurium mentibus, quod legitur apud prophetam Iob, Deum constituisse terminos homini, qui praeteriri non possent: id quod sanè est verißimum. Deus quippe &natura non hominibus tantùm, sed etiam animantibus vniuersis (sub quibus comprehendo stirpes) constituerunt ceu quendam suae durationis atque periodi apicem, ad quem singula peruenire possent, si omnes occasiones effugerent, quae interitum praecocem accersunt. Cum autem hic vitae cursus in sin gulis animalibus, ab insito vitalique humore proficiscatur, portionem cuius in prima generatione non omnia fuerunt parem sortita, meritò, mea quidem sententia, illa durabiliora erunt, quibus eius copia largior obtigerit: vitae verò breuioris, quibus humor is insit parcior. Quemadmodum igitur si conserue mus oleum purißimum, semper illi inardebit flammula, quandiu oleum ipsum durauerit: extinguetur autem, ipso oleo absumpto: pari etiam ratione, si humorem natiui caloris fomitem, immunem ab omni corru ptela tueamur, non defungemur vita, donec ipse prorsus nos deserat: quod vbi acciderit, produci am plius dies nostri non possunt: ac proinde is erit verè vltimus vitae terminus, quem nimirum transgredi nulla homo industria, aut ratione potest.