# Epitome Galeni operum 364.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 364.1 to 364.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/364.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/364.1

Praecipuas porrò medicinae partes esse pharmaceuticen, chirurgicen, & diaeteticen, nemo ferè in 10 ficiatur. At gymnasticae artis nomen, Homeri setulo nondum repertum erat. Nam paulò ante Platonis tempora gymnastarum ars exorta est: quo etiam tempore Athletarum exercitatio emerit: quorum quidem bonus habitus ut uituperandus est, sic etiam ipsos instruens gymnastica, contumelia non caret. Eum autem habitum bonum lau damus, qui & tutissimus est, & ad obeundas naturales actiones maximè idoneus: cuius materię effectiuae simul & conseruatiuae, duae sunt, & salu 20 bris uocata uictus ratio, & exercitatio. Nam cùm quatuor sint genere omnes materiae, à quib. notrum alteratur corpus, manuaria functio, medi catio, exercitium, ac uictus ratio: una quidem est aegrotis inutilis, duae uerò secundum naturam se labentibus. Aeger quippe in multis medicamina, manuum operam, uictusque rationem postulans, nulla ex parte exercitatione eget: exquisite autem sanus, corpus exerceat, & certa quadam uictus ratione utatur necesse est, sed medicamenta, aut manus ministerium, non postulat. Salubris igitur artis constat partem quandam esse gymnasticam. Siquidem etiam Plato in Gorgia, aliam gymnasticam esse ait, ut artis corpus regentis partem: atque aliam qua utuntur Athletae: quam nimirum ceu omnium flagitiosissimam crimina tur plurimis modis: huius quidem finem, uirium esse incrementum, quo aduersarios prosternant: illius autem, usum ad naturales actiones, confirmans. Cùm igitur in quadam moderatione sani 40 tas sita sit, Athletarum autem gymnastica intem periem excessumque moliatur, multam ac solidam carnem procreans, sanguinisque copiam quamtenacissimi adaugens: haud difficile inuentum fue cit, artem hanc omnibus naturalibus animalibusque actionibus prorsus inutilem esse (crassus enim uenter subtilem mentem non parit) atque obnoxiam periculis. Quare Athletarum nonnulli re pentè obmutuerunt: alij sensum motumque amise runt, ac penitus attoniti facti sunt, mole illa praeter naturam, ac multitudine, insitum extinguen te calorem, liberumque spiritui transitum interclu dente.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
