Latin
371.6 to 371.8
Galenus, Epitome Galeni operum 371.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem eorum plerique, qui se confecerunt laboribus, minus à prauis cibis laedantur, in causa est, quòd ij somni sint profundiores: quae res ad coctiones multum ipsis adfert momenti. Athletae uerò alimentis utuntur crassi &uiscidi succi, &quae per exercitia improba, non facilè aut computrescant aut in uapores soluantur. Quibus cibis si priuatus aliquis, aut ab exercitijs alienus uti uoluerit celerrimè in plenitudinis morbum incidet, copiam crudi &crassi succi coaceruans: qualis est ille humor qui in urinis subsidet, puri quando 50 que assimilis: nisi quòd pus &graueolens est, &lentum, crudus uerò succus non item. Inter panes rursus, optimi sunt clibanitae: his proximi, qui assantur in furno minori. At qui super crati culam, aut cineres calidos, aut foci pauimentum ceu in clibano, assantur, praui omnes sunt, ut qui se inaequaliter habeant. Omnium autem pessimi sunt, quantum ad modum assandi pertinet, quoeò subcineritios nuncupant, quòd cineribus tecti assentur. De Placenta, quam τηγανίτη appellant QUAE placenta ex farina triticea laeuigat: sufficienti aquae portione, atque oleo intra sarta ginem fricta, conficitur, appellaturque τηγανίτι