Latin
GALENI
Galenus, Epitome Galeni operum 381
Unproofread scanNot analysed yet
Laxatur au tem impensius, cùm solus ipse succus expressus te uulgò mustum appellant) fuerit epotus: qui uentrem, ni pertranseat uelociter, nonnihil flatibus implet. Ex hoc sanè alimenti nonnihil corpori accedit: copiosius tamen ex carnea substantia. Ergo quibus uuis exiguus est succus, eae magis nutriunt. Quibus uerò uberior, minus quidem nutriunt, sed promptius deijciuntur. Vocant autem quas huiusmodi generosas, quae humidam quidem substantiam habent exiguam, solidiorem autem non paucam. Quas quidem reponentes, eas 20 in mustum conijciunt, aut impletas eis nouas ol las, sic in uinaceis, hoc est, in uuarum reliquijs, re condunt, ut ne minimam quidem habeant respirationem. Atque huiuscemodi sanè uuae, uentricu lum dissolutum corroborantes, hominibus appetentiam restituunt, non tamen per aluum descendunt. Quòd si sumantur largius, feriunt caput: mi nus tamen quàm quę in musto conduntur. At pen silis, nihil prorsus caput laedit: uentrem autem nec sistit, nec ad deiectionem irritat. Porrò uuae in mu 30 sto, aut in ollis reconditae, aliarum omnium facilli mè concoquuntur. Cùm autem non sit parua differentia inter uuas, quae sanè dulces existunt, cal diorem possident succum, ob idque siticulosae sunt, atque aluum subducunt: austerae uerò, acidae, acerbaeque, frigidiorem: ac proinde non excretioni modò, sed coctioni, distributioni, &nutritioni sunt noxiae. At qualitatis expertes, quas uinosas appellant, locum inter calidum &frigidum, medium obtinent. Maximè autem subducit aluum, ipsum 40 mustum dulcissimum. Quod uerò ab uuis austeris aut acidis est expressum, ad omnia pessimum est. Solent praeterea coniectis in parua dolia uinaceis, tantum aquae superaffundere, quoad omnia permadeant. Quod ubi satis factum uidetur, ir dolij fundo foramen aperiunt, ut dilutum (quam nos appellamus loram) effluat: id quod postea pro uino bibunt. Capitis tamen dolorem affert, nisi quis dilutiorem loram ipsam ebibat: quamuis ocyus per urinas excernitur. Cęterum dilutum 50 id multò uinosius efficitur, si uinaceus ad uer, aut aestatem, repositus fuerit De Vuis passis. VVAE passae cum alijs uuis eandem habent rationem, quam caricae cum ficubus. Caeterum ut dulces temperamento sunt calidiore, ita austerae frigidiore: quę quidem stomachum roborant, &uentrem constipant, &his multò magis, acerbę inter quas mediam quodammodo constitutio nem dulces obtinent. His enim ut uis quaedam semper in est contemperandi, ita &mediocriter detergendi: unde exiguas mordicationes, quae os uentriculi infestant, obtundunt. Inter passas autem praestantiores sunt, quae tum pingues sunt, tum cuticulam habent tenuem. Quae quidem si