# Epitome Galeni operum 4.1-5

Galenus, Epitome Galeni operum, 4.1 to 4.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/4.1

GALENI PERGAMENI de optimo docendi genere, liber vnus. Auorinus censet illud esse optimum genus doctrinae, per quod utranque λει in partem praeparamur. Quam doctrinam Academici uetustiores exist mabant desinere in epochen, hoc est suspensam sententiam. Siquidem cùm argumentis contrarijs in utranque partem suo more agitassent aliquod dogma, tandem permittebant discipulis ut quod uerius ipsis uideretur, eligerent. Caeterùm cùm nonnulla uideamur nobis uidere, aut aliquo alio sensu percipere, ut in somnijs, aut per insaniam: nonnulla item reuera uideamus aut alio quouis percipiamus sensu: haec quidem posteriora, omnes homines, exceptis Academi.40 cis & Pyrrhonijs, credunt ad certam cognitionem pertingere. Quae uerò per somnium, aut mentis errorem apparent animo, ea falsa prorsus existimant. Quod quidem si sic se habere Academici nobis concesserint, deleant oportet è libris suis quod inibi scriptum est, in rerum iudicio nec sano, esse magis fidem habendam, quàm insano: nec rectè ualenti magis quàm aegro, nec uigilanti magis quàm dormienti. Quippe si istis nihil est cognoscibilius, quàm ijs qui sunt diuerso modo affecti, nimirum ueritatis iudicia confusa erunt, nec ipse praeceptor Academicus, neque etiam eius discipulus, poterit iudicare rationes, quae in am bas partes inter se pugnantes disseruntur. Atqu hoc ipsum est, quod ueteres illi docuerunt, nullum esse datum à natura iudicium homini, quo exactè possit dignoscere: eoque nulla de re pronunciandum esse absolutè, sed de omnib. semper suspendendam esse sententiam. Verum si nobis phy sicis concedant (ut decet) sensus iam nihil opus 6. habebimus in utranque exerceri partem, sed opus tantùm erit repetitione eorum, quae fuerint exemplis tradita. Lubens autem Fauorinum interrogarem, num homini naturalis quaedam iudicandi uis insit, quae sermones ueros discernat à falsis: an potius ars quaedam & ratio sit, utrunque cognoscendi. Si natura, qui fit, ut non omnes inter nos consentiamus, nec similiter iudice mus? Sin ars est, & ratio, haec omnium primùm erat discenda. Dein conueniebat ludimagistros uarijs modis exercere discipulos, multis exemplis propositis. Nam dicere, nullum adesse nobis ueri ac falsi iudicium, est omnem agnitionis spem prorsus exterminare. Igitur quamuis iudicium naturae, sophistae contendant nullum, eo tamen nullum nec antiquius habemus, nec generosius.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
