Latin
4.6 to 4.7
Galenus, Epitome Galeni operum 4.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cui quidem naturali iudicio licet credere, uel non credere: ipsum autem per aliud iudicari non potest, cùm nimirum eo caetera iudicentur omnia Quoniam autem ex ipso naturali iudicio artes omnes parant sibi &instrumenta, &iudicandi secundum artem, organa: per quae quidem alia sibi componunt homines, alia rursus ab alijs con posita iudicant: docebo equidem in uniuersum &instrumenta, &iudicia, rum ea per quę tibi pa rabis ueros sermones, tum ea per quae iudicabis ab alijs dictos. Nam quod ex sese euidenter apparet sensibus, aut intellectui, ad id nihil est opus inquisitione. Caeterùm si nihil sit tale, necessum est ut accedat cognitio, quae aliunde petatur. Etenim si perinde ac in corpore oculus, sic sit intellectus in animo, hoc est, non pariter acutus omnibus, consentaneum profectò rationi est ut quemadmodum qui cernit acutius, adducit ad id quod uidetur, eum cui uisus hebetior est: ita qui bus contigit in rebus intelligibilibus perspicere clarè, quod intellectui offertur, ueluti manu dutant ad contemplationem &cognitionem ean dem, illos qui hallucinantur. Atque hoc quidem est praeceptoris officium.