# Epitome Galeni operum 4

Galenus, Epitome Galeni operum, ARTES DISC. EXHORT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/4

scentes, nec diuitijs, nec generis claritate, nec pulchritudine formae, nec exercitio aut robore Athletico fretos, oportere nos studia liberalium artium negligere. Verum enim uerò cùm in geminum discrimen ipsae artes distribuantur, quarum quaedam ratione constant, suntque ingenuae & honestae: quaedam contrà, contemptibiles, quòd cor poris laboribus constent, quas sedentarias & ma nuarias uocant: praestiterit utique ex priori gene re quampiam ediscere. Nam posterius alterum ge nus destituere solet senectute confectos artifices Prioris porrò generis sunt, Medicina, Rhetorica, Musica, Geometria, Arithmetica, Dialectica Astronomia, Grammatica, & Legum prudentia Adde his si uelis, fingendi, pingendique artificium Quanquam enim hae in manuaria consistunt op a, earum tamen exercitatio non eget robore iu uenili. Ex his itaque artibus aliquam eligere conue nit, & in ea exercere optimè iuuentutem, cui mens non sit omnino pecuina: uel praestantissimam harum omnium, quae quidem iudicio meo, est ars medendi, quod deinceps nobis est demonstrandum

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
