# Epitome Galeni operum 407-2

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/407-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/407-2

Lac muliebrenbis esse familia rißimum Glandet querPalmarum frucus Castaneae. nes fungi periculosissimi sunt. Tuber, leniter crassi, non mali succi est: cuius generis amylum ha betur. Itidem nux pinea se habet. In his quę crassi succi censentur, iecur, renes, & testes annumerandi sunt. Verùm iecur mali succi non est: renes testesque non boni, testibus gallinaceorum exceptis. Lien ex caeteris animalibus, satis uitiosi est succi, melancholicusque: minus uerò nocet suillus. Cor dis substantia durior ac magis fibrosa est, quàm quae in alijs habetur uisceribus: quare ipsum nonnulli inter musculos collocant. Sed musculorum uerorum capita, neruosiora quoquomodo caetera carne sunt, in eaque ex ossibus ligamenta orta disseminantur. In fine autem musculi tendones oriuntur: eamque ob causam extremae utrinque mu sculorum partes neruosiores: sicuti & mediae carnosae sunt, & uberrimè nutriunt. Porrò totus musculus proprijs quibusdam lineamentis circunscriptus, seiunctusque ab alijs partibus cernitur, obitque functionem unam, quae est ex motibus uo 20 luntarijs. Extremae animalium partes, ligamento. sae existunt, corporique alimentum lentum & glutinosum praebent. Partes etiam quae penes labia pedestrium sunt, lentum, sed non crassum humorem gignunt, coquunturque commodè: itemque & uolati lium alae, communi quadam cum corporibus se exercentibus ratione. Nam haec omnia excrementis carent: quae uerò in ocio degunt, excrementosa sunt. Suilla cutis praepinguis, ubi probè fue rit elixa, glutinosum, sed non satis quidem crassum succum praestat: nec ueluti extremae partes, concoctionem admittit: nec bonum succum, sed excrementosiorem producit. Cerebrum quoque pars crassi succi est, & quae dorso medulla excipitur. Sunt glandulae eiusdem naturę, sed mediocriter: necnon iuuenum uictimarum testes. In uniuersum autem, partes seniorum, durae, siccae, & concoctu difficiles sunt: sicuti & iuniorum, humidae, molesque, atque idcirco faciliores concoctu: his tamen exceptis, quae ubi in lucem aeditae sunt, protinus in cibo sumuntur. Sunt enim id genus omnes mu cosae. Quę in mammis glandulae habentur, si lac in sese contineant, crassi sunt succi edulia. Quòd si animal ex quo sumuntur, boni habitus fuerit, abundè nutriunt, & bonum succum efficiunt. Etenim lac probatissimi succi habetur. Quare nonnulli pulmonis ulcere affectos, potione tantum lactis curari putant, antea scilicet quàm idipsum ulcus uastius atque callosum fiat. Sed prae cęteris lac mu liebre, tanquam naturae eiusdem, nobisque familiaris 50 simum, commendatur cùm ab alijs medicis, tum uel maximè ab Herodoto & Euriphone, qui qui dem ubera ab ita affectis sugenda esse pronunciant. Lac siquidem, simulatque est emulctum, nonnihil natiuae bonitatis amittit. Scire autem oportet, lac ex ijs animantibus quidem, quae boni ha bitus fuerint, boni esse succi: ex ijs autem quae deprauato, non secus ac sanguis qui in illis habetur, ca cochymum existere. Inter crassi succi cibos annumeratur utraque balanorum species, querna uideli 60 et, ac fructus etiam palmarum. Ex his autem quas quercus ferunt, gratae sunt castaneae & suaues quae quidem & concoquuntur commodius, & prauum succum non gignunt: eae enim assae uel elixae manduntur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
