# Epitome Galeni operum 408

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/408

At quae figura oblonga sunt, & similes palmulis, suibus sunt certè nutriendis, haud item hominibus congruae. Ilignae uerò glandes durae sunt & acerbae, aegreque concoctionem admittunt, atque crassum succum largiuntur: ac proinde uitandae sunt. Est autem in austeris quidem remissa astringendi qualitas, in acerbis autem intensa. Sed quantò ilignae glandes ualentiore astringendi potestate caeteras superant, tantò hac in re ab ipsis glandibus superantur castaneae: à quarum ta men usu uberiori cauendum, quòd & crassi sint succi, aegreque coquantur, ac tum aluum astringere, tum excitare inflationes possint. Porrò palmarum fructus dulcis sunt succi, crassique, & astringentem facultatem habentis: quare facilè iecur ob struit. Siquidem dulces cibi, crassique succi, iccino ris ac lienis obstructiones faciunt: inchoantemque in uisceribus phlegmonem augent: necnon inflationes, scirrhosa uitia, adeoque abscessuum generationes proritant. Nostris autem corporibus alimen tum accommodatissimum est, quod ex ijs rebus conficitur, quae nec crassi, nec tenacis sunt succi: haec siquidem moderatae consistentiae sanguinem gignunt. Quod uerò tenue admodum est, parum nutrit. In his quoque uitium est cibis, qui omnino friabiles sunt, ut qui paucissimum in se habeant lentorem. Panis quippe ex panico, milioue con fectus, dum estur, arenidum quiddam, uel quasi cinerem sapit: nisi ei aliquid indideris pinguitudinis. Quare ad bonam ualetudinem ij cibi commo dissimi sunt, qui mediam quandam naturam inter ea quae diximus obtinent. Caeterum quae ex seminibus, aut omnino ex fructibus intumescunt, ue teremque protinus siccitatem atque duritiem depo nunt, mollioraque & humidiora redduntur, praestantiora existunt: deteriora uerò, quę pristinam duritiem retinent, atque etiam minimè tument. Quod uerò ad prisanam pertinet, quae celeriter quidem turget, probatissima est: quae autem post multum temporis intumuit parum, uitiosa. Porro quod praestantius est triticum, plus quidem: quod deterius, minus farinae reddit. li autem fructus commodè, iudicio meo, asseruantur, qui priusqua marcescant, siccantur. Nonnulli cucurbitas in te nues offas dissectas, arescere sinunt. At fung cùm siccari nequeant, uitium in se habere maximum indicant. Paucissimos tamen fructus repe rias, qui siccari non possint, praeter pepones, melopepones, Armeniaca, Persica, & quae à Romanis pręcoccia appellantur. Ficus etiam siccatae durant, & cucumeres ut cucurbitae similiter reponuntur. Qui cibi ilicò in tumorem crescunt, interim dum in aqua coquuntur, ij & conficiuntur iptius, & ad bonos humores gignendos sunt praestantiores. Nihil autem in cibarijs omnibus ad boni succi generationem tam pertinet, quàm si probè in uentriculo concoquant: haec siquidem & secundam, quae in iecore & uenis sit, & tertiam, quae in particulis quae nutriuntur, perficitur, facilius concoctionem admittunt. Fit enim nutritio, alimento secundum qualitatem mutato, & par ticulis quae nutriuntur assimilato. Caeterum praeparata praecoctaque, commodius transmutantur, quam cruda, cùm ad inuicem concoctiones succedant. Cunctis igitur corporis partibus iccur alimen tum praeparat, illi uentriculus, huic os, ori ars

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
