Latin
411.5 to 411.6
Galenus, Epitome Galeni operum 411.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vitanda quae crassa simul, malique odoris, gustuique ingrata &austera sunt. Ex uinis probatissimi succi Falernum habetur, potissimumque id quod dulcius. Ad alui fluxiones sistendas, austeris utimur uinis: quę ad nullos alios usus accommodare solemus. Caeterum in ipsorum uinorum exhibitione, non minus regionum temporum, exercitiorumque, quàm affectuum, &tem peraturarum hominum, ratio est habenda, sic ut mo derata conseruemus similibus, immoderata cor rigamus contrarijs. Temperaturis igitur frigidioribus, rutilum dulceque uinum, utpote calidum, accommodatum est. Contrarium uerò, temperamentis atque dispositionibus calidis: quòd illud calefaciat impense, capitisque dolores, &febres facile inferat, neruosque nonnunquam laedat. Quòd autem crassa uina dulciaque deijciant aluum, nemini ob scurum est. Mustum etenim, licet coquatur ęgrè, trassumque succum &inflationes gignat, aluum tamen subducit: id quod si interdum efficere nequeat, mirum in modum nocet. Vitanda erge quę nimis uetusta sunt, nimisue recentia. Nanque illa praeter modum, haec nullatenus, quandiu re centia fuerint, calfaciunt: quae tantùm abest ut aliquem usum cibis concoquendis afferant, ut etiam ipsamet conficiantur aegerrimè.