# Epitome Galeni operum 415-2

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/415-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/415-2

GALENI PERGAMENI de attenuante victus ratione liber vnus. Vm uictus ratio attenuans plerisque 50 diuturnis morbis, ut arthritidi, dys pnoeae, tumoribus lienis & hepatis, necnon morbo comitiali incipienti, adeò conserat, ut sola ea, sine ullo alio medicamento, sublati sępe ij fuerint, operae precium uidetur aliquid & de ipsa perscri bere. Vocant autem eam attenuantem, quemad modum incrassantem, quae illi contraria existit: pro eo humore scilicet, quem utraque in nostris corporibus gignit. Etenim olfactus & gustus, mentem nostram ad omnes eiusmodi cibos discernendos, satis abundè instruunt. Quippe quae sensus nostros pungunt & mordicant, ea omnia constat esse acria, & quae succos crassos tenuare queant. Quae etiam, si largius aequo sumpta fuerint, uentriculum mordicant, ciborumque nauseam maAcria largius sumpta, quaem. gnam inducunt, & halitus acres emittunt. Pluri. la inferant. ma autem eorum urinas & sudores graueolentes & acres promouent: alia autem diuellunt, erodunt atque pertundunt. Caeterum corpora in quibus humores frigidi, crassi & lenti redundant, Aeria quibus vtilia, huiusmodi ciborum usu maiori ex parte iuuantur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
