Latin
418.1 to 418.4
Galenus, Epitome Galeni operum 418.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
lae ad tenuem victus rationem quae sint. Fructus tenu victus rationi apti. 417 GAL. DE ATTENVANTI tilagineorum torpedo &turtur laudantur: pos sisque nonnunquam in saxatilium penuria ijs uti. Ex ter restribus uerò animalibus, hirci &arietes, &genus omne ouium caprarumque, non usquequaque sunt alimenti laudabilis. Solis autem hoedis innoxiè uten ris. Agnorum esus propter insignem est humid tatem fugiendus. Equorum &asinorum esum, ho minibus asininis: ut pardorum, &ursorum, &leonum, hominibus tantùm feris permitto. Proxi ximi sunt asinis cerui, eoque ab eorum esu abstinendum. Caro autem leporum, ad aliam uictus ratio nem siccantem est, non ad propositam, commoda: sanguinem enim uehementer crassum producit. Sanguis omnium animalium in cibo est uitandus, &mu rò adhuc magis in tenuante diaeta. Pari modo à uisceribus est abstinendum: sunt enim excrementitia, difficiliaque concoctu, necnon crassi succi Canum &uulpium carnem equidem nunquam gustaui: sunt tamen ea animalia sicco temperamento. Vt autem suum extremis partibus uesci aliquando concessimus, ita &uti gallinarum alis permittimus: testes tamen &uiscera tenuanti uictu non competunt. At corporum gallinarum esum, si quis exerceatur, non uero: &potissimum earum quae in montibus enutritae fuerint. Qui uerò non exercetur, mandendae ei erunt modicè, non mo dò gallinae, sed columbae etiam ac turtures. Cae terum nec recens turtur, nec perdix mandenda est, nec alia omnia, quae carnem habent moderat. siccam: sed ubi unum diem ad summum suspenderis, ita demum edas licet. Porrò palumbes, prae terquàm quòd carnem habet columbis, perdicibus, turturibusque duriorem, etiam concoctu difficilem, excrementitiamque sortitur. Perdices uerò ac turtures nec durissimas habent carnes, nec concoctu difficiles, nec prauo succo refertas: sed ipsarum durities, si mortuae uno die asseruentur, facilè uincitur, fiuntque omnino friabiles, atque inculpatae. Alimentum autem dant corpori laudabi le, sanguinemque minimè uiscidum generant, &40 crassi ac tenuis medium. Proinde quibus salubris cibus curae est, eos, ut arbitror, uti his con uenit. Olerum omnium radices excrementitiae sunt, &concoctu difficiles: aduersissimae autem sunt ra pae. His paulò minus aduersi sunt bulbi. Omnium pessimi fungi existunt.