Latin
418.10 to 418.13
Galenus, Epitome Galeni operum 418.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quae in aceto &muria condunt, ea tantum à pristinis uiribus esse immutata putanda sunt, quantum à conditura alte rata fuerint. Quamobrem cùm acetum &muria palàm ex eorum numero sint, quae incidunt, te nuantque: certè pisces aridi exuccique, qui in illis con diti fuerint, humores crassos ac lentos attenuabunt uehementer. Eligendi tamen sunt, qui natu ra carnem mollem sortiuntur: fugiendi uerò cetacei, &eis adhuc magis ipsa cete. Pręterea suilla exuc ca turò adhiberi poterit: quae utique alioqui esset uitanda, ut quae succum crassum ac lentum generet. Mel non modò est ciborum omnium dulcissimum, sed succum etiam consistentia tenuissimum gignit. At uina quae admodum dulcia existunt, omnia crassum sanguinem gignunt: nigra nanque haec sunt, &consisten tia crassa: &ijs adhuc magis sapa, quod est mustum plurimum coctum. Porrò ficus exactè maturę, nec succos euidenter condensant, nec tenuant. Alię uerò omnes hoc genere sunt inferiores. Quae ui na clara sunt &pellucida, coloreque pallida &flaua, ea fortè minimum dulcia inuenias. Pręterea nul lum album dulce comperies: quemadmodum nec flauum quoduis admodum dulce existit. Quae uerò crassa sunt, nigraque simul &dulcia, crasso sangui ne uenas referciunt. At alba simul atque tenuia, hu mores crassos incidunt, &sanguinem per renes ex purgant. Quae autem inter haec consistentia sunt me dia, ut sunt flaua simul ac dulcia, &splendida, ea ui na neque ut crassa sanguinem crassum generant, neque ut alba per urinas secedunt. Cęterum Ariusium uinum Lesbium, Falernum, &Tmolites, unicè commendantur quae quidem sanguinem bonum &consistentia mediocrem gignunt. At quae odorata sunt, &caeteris ua lidiora ed b