Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 422
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum si ei qui te reprehenderit gratias egeris, post autem diligenter tecum expenderis, uere ne te ille, an falsò increpauerit, ex ea re senties te magnam percipere utili tatem. Si uerò idem assiduè egeris, tibique animus sit ad meliorem frugem te moresque tuos compo10 nere, facilè absolutus euaseris. Caeterum haec sit ti bi exercitatio praecipua, ut calumnias &contumelias aequo animo feras: quod ubi feceris, atque sedatus fueris, habuerisque tuas perturbationes perspectas, tum aggreditor respondere calumnia toribus: quorum auditis rationibus, quammitissimè cum eis lites tuas componas: atque ita rem omnem agas, ac si pędagogis mox sis redditurus rationem. Porrò si quis sit uel apprimè potens, uel opulen tus, qui uelit in uirum egregium euadere, habereque 20 admonitores liberos, necessum est illam maiestatem relinquat, his praesertim temporibus, in quibus nullus adest Diogenes, qui uel opulentissimo Principi, uel alicui Monarchae sit ipsam ueritatem dicturus. lis autem monitoribus duntaxat creden dum est, qui &inculpatissimè uixerint, &aetate prouecti sunt. Cùm autem nullus sine peccatis, aut sine affectib. uiuat, uel si optima quis natura sit praeditus, sed necessum sit unumquenque labi &errare in aliquibus, eoque etiam magis, quò iunior 30 quispiam fuerit, haud dubiè quisque nostrum exercita tione per totam indiget uitam, ut uir perfectus reddatur. Nec tamen deterreri quempiam oportet, quò minus seipsum conetur meliorem facere, etiam s iam factus sexagenarius, sentiat sibi animum uitio immedicabili deformatum. Nam tametsi nobis con pertum sit, animum nos non posse sapientis consequi (id quod fortè liceret etiam, si à teneris illum excole remus) at saltem ne totum illum omnino deforme geramus, ut Thersites corpus, sedulò nobis curandum est. Etenim si supremam quispiam animi ex cellentiam assequi haudquaquam possit, at certè post supremos illos sapientes, in secundis, aut tertijs, aut quartis ut collocetur, id facere longiori tempe re atque assidua exercitatione poterit. Primò igitur satis erit, si neque in deos maledicta iactabis neque calcibus feries, aut dentibus aggredieris la pides, neque efferato uultu intueberis, sed intra te ipsum continebis, atque occultabis iracundiam. Nan ab ira prorsus liberari simulac quis uelit, non conti 50 nuò quis potest: comprimere autem illius perturba tionis intemperantiam, atque insolentiam potest. Quoc remedium si sępius quis usurpauerit, agnoscet tan dem adeò seipsum minus quam antea propensum ad iram, ut ne ob magnas quidem causas irasci pos sit. Porrò seruum à me unquam mea manu uerberatum fuisse, non memini: id quod etiam pater meus perpetuò cauit, qui complures amicos increpare solitus erat, quòd ferociter saeuirent in famulos. Id igitur quod in nobis est iracundię ac furoris, ratio. 60 ne coërcere atque erudire oportet: erudietur aute exercitatione improba. Turpe enim est quempiam multos annos continenter laborare, exerce rique, ut uel medicus, uel grammaticus fiat: ut aute in uirum bonum euadat, in tanto curriculo temporis