# Epitome Galeni operum 422.6-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 422.6 to 422.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/422.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/422.6

Quod sanè si feceris, poteris quandoque expertem illam rationis uim, qua excandescimus, quasi feram quandam reprimere, mansuefacereque. Vt autem longè turpissimum est, hominem iracundia percitum in temperanter aliquid agere, sic etiam ob amorem, uinique & crapulae cupiditatem: quae omnia facultatis appetitoriae sunt affectus & opera, ob quae homo non iam equo uel cani, disciplinae ca pacibus, euadit similis, ueluti ob illa priora, sec uel petulanti apro, uel hirco, uel cuipiam agre sti belluae, quae mansuefieri non possit. Quocir ca libido haec perduci ad obedientiam non potest, quemadmodum illa poterat: castigari autem quodammodo potest, si rebus potiri ac frui pro hibeatur, quarum appetens est. Nam si potiatur, crescit, maiorque ac uehementior fit. Sin castigetur, tenuis Furore refrigera to prudentius mul tò vindictam su Irascentis impetum nihil ab in sania differre. Affectus animi quinque lracundorum deformitas animi Quisque non alio modò, sed seipium etiam debet vereri. Appetitoriae facultatis affectu & opera.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
