Latin
424.10 to 424.14
Galenus, Epitome Galeni operum 424.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò natura in puerili ętate ad uitam perficiendam, in cunctis plurimum potest secundo autem loco, studia, exercitationesque disci plinarum. Caeterum ipsa puerorum ingenia plurimum inter se differunt, cùm alia magis, alia minus ui tutes ipsas sectentur: omnia tamen sunt uel ma ximè ad affectus propensa. Verùm educatio pue rorum, similis quodammodo est sedulitati, qua in plantis alendis utimur. Siquidem, uel si optimus sis plantarum sator &cultor, nunquam tamen efficies, ut rubus uuam producat, quòd natura illius talem à principio perfectionem capere nequeat Rursus uites, quę, quod ad ipsas pertinet, fructum ferre paratae sunt, si neglexeris, reliquerisque soli naturae curandas, aut multò deteriorem, aut plan nullum edere fructum animaduertes. Milii autem ingenti quadam felicitate contigit, ut patrem ab omni iracundia alienum, iustissimum, frugalissimum, humanissimumque haberem: at matrem usqu adeò iracundam, ut interdum etiam morderet ancil las, semperque &uociferaretur, &cum patre con tenderit, idque longè quidem odiosius, quam Xantippe illa cum Socrate. Inter omnia porrò admone bat me pater, ut à nulla secta cognomen sumerem: sed illas perpetuò artes ediscerem, per quas iustitiam, modestiam, animi magnitudinem, atque prudentiam consequerer. Laudant autem (dicebat mihi) uirtutes has cuncti, tametsi sibijpsis sint conscij, nullam se harum habere: dantque operam pro uirili, ut alijs appareant fortes, modesti, iusti, &prudentes. Vt uerè autem moeroris sint atque tristitiae expertes, uel si minimè tales esse uideantur, id magno studio contendunt. Quare etiam huic à me rei in primis studendum esse, cui omnes mortales student, praeque omnibus alijs uirtutibus, unum hoc quaerendum suadebat. Quae documenta pa terna in hanc usque diem retinens, nec ullius sectę nomenclaturae me addixi, neque ob ullam fortunae uicissitudinem fui perturbatus animo. Quippe assuefecit me pater gloriam &honorem con temnere, atque unam tantùm, eamque nudam ueritatem suspicere. Suadebat etiam, ne ob ullam pecuniae iacturam moerore afficerer, quandiu quę reliqua essent, ad curandum corpus sufficerent. Hunc enim primum finem illis quae possiderentur, statuebat, non esurire, non algere, non sitim pati: quòd si cui plura suppeterent, quàm horum usus Viam ad modestiam esse vnam, per continentiam Modestus qua in re continentem supere. Via quae ad vir tutem ducit est laboriosa.