# Epitome Galeni operum 433.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 433.1 to 433.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/433.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/433.1

languidus quiefficiat Infantes ne inc dant in vehementes animi me tus, curandum. Infantes quibus de causis plorent. Immodico nul um animal delectatur. Medium semper expeti, consis tereque in relatione ad aliud. praestatur, adhuc non desiderant. At qui iam ter tium aut quartum annum agunt, his uehiculo, naus gioque modicè agitari licet. Septennes uerò, iam equitare assuescunt. Ac per se tum primum pueris moueri licet, cùm iam repere coeperunt, magisque etiam cùm ingredi. Immaturè autem cogendi onnino non sunt, ne pondere crura eorum uitientur. Sanè uel hac aetate facilè declaratur, quanta sit naturae nostrae cum exercitijs societas: cùm pueros, nec si concluseris loco aliquo, prohibeas 10 quo minus discurrant, ac pullorum uitulorumque modo lasciuiant. Quippe sua cuique animanti na tura satis est ad proprias conuenientesque excitandas appetitiones, quibus sanitatem tueatur. Iam uero qui optimo corporis habitu praediti sunt infantes, his animi quoque mores citra uitium esse par est. Qui enim sunt ad iram magis procli ues, aut animo planè demisso,* aut intelligentes magis, aut stupidi, aut appetentes ultra mo dum, hos parum idoneo temperamento esse ijs partibus, quibus praedictorum singula administrant, necesse est. Infantis autem quem absolutum inculpatumque proponimus, ut nullum ex animi moribus corrigere, sic eosdem seruare ne quo ui tientur, oportet. Seruatur uerò quidque ijsdem pla nè generib. quibus corrumpitur. Corrumpuntur ani mi mores praua consuetudine cuiusque horum, cibi potionis, exercitationis, uidendi, audiendi, totius denique musices. Quare peritum horum omnium esse eum medicum oportet, qui sanitatis tuendae curam suscipiet. Etenim iracundia, fletus, ira, cura immo dica, & multę super his uigiliae, febres accendunt, ac grauissimis aegritudinibus initia praebent: ue luti è diuerso, cogitationis mentisque segnitiae, ac animus omnino deses, decoloratos, atque ex atro phia graciles, ob naturalis caloris imbecillitatem, reddunt. Hunc enim calorem, praeter caetera intra sanitatis fines custodire oportet. Custoditur au tem cùm corporis, tum animi exercitijs modicis.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
