# Epitome Galeni operum 434

Galenus, Epitome Galeni operum, PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/434

Sanguis porrò fit optimus, à modica exercitatione, & cibis tum boni succi, tum iu sto tempore modoque assumptis: pręterca potio ne tempestiua, modiceque assumpta. A uenere om nino abstinendam esse, quaecunque lac praebebit moneo. Nam, & menses uiri consuetudine prouocantur, & lac odoris gratiam in deterius mu tat. Quin etiam aliquae concipiunt in utero, quo alienius à puello adhuc lactente nihil est: cùm quicquid sanguinis optimum est, absumatur in toetum. Quare ubi mater concepit, uel aliquo mor bo est affecta, alia nutrix est inuenienda: cuius lac gustu, odoratu, uisuque explorandum est diligenter. Siquidem quod optimum est, id gustanti, olfacientique planè suaue, intuenti candidum, aequabile, ac medium liquidi crassique apparebit Quod uitiosum est, è diuerso aut crassum & caseosum, aut liquidum & serosum, ac liuidum, tum consistentia ipsa, coloreque inaequabile nobis uidebitur. Idem gustantibus amarorem, aut salsedinem, aut qualitatem quampiam extraneam exhibebit. Tale uerò nec olfacienti suaue erit. Atque lactis probi improbique haec sunt indicia. Puellum autem ipsum primò quidem solo la cte nutrire: at ubi primores dentes emiserit, eum solidiori quodammodo iam cibo assuefacere co uenit. Corpus autem infantis confricare oportet oleo dulci, idque posteaquàm uniuersum laaccuratè concoctum fuerit: alioqui alimento crudo uniuersum corpus replebitur. Quare post longissimum somnum fricandi occasio captanda est. Maiorum tamen puerorum, qui parêre plagis & minis norunt, ijs duplex tum fricandi, tum lauan di temporis occasio est. Prior ac commodior, cùm à matutino somno surrexerint, deinde luserint, ac iam cibum petant. Quòd si qua occupatione, qui puellum alit, auocetur, modico pane prae bito, ludere permittat quantùm uelit. Dein cùm rursus cibum petierit, tum fricet, lauetque. Minimè tamen bibere ei permittendum post cibum est, quem balneum excipit: quando ita praecipitatior eorum quae uentriculus continet, distributio in corpus fiet, id quod in corporibus prorsus sanis cauendum est. Praestiterit autem semper ut in nobis proposito puello, balneum cibus sequatur. Nam quibus utilius est ante balneum ci bum dedisse, horum planè improbandae habitud nes sunt. Caeterum nec Germanis, nec hominib. id genus alijs agrestibus, hęc documenta prodimus non magis quam apris & ursis, sed Gręcis, & ijs qui eo rum aemulantur studia. Nam quis obsecro nostrum tulerit, modò editum in lucem infantulum, atque al utero calentem, ad flumen deferri, ibique (sicuti fi ri apud Germanos aiunt) ceu candens ferrum, in frigidum humorem submergi, ut & roboretur corpus, Nutricis victi rationi quamdi ligentissimè con sulendum esse Sanguis optimas à quibus gi gnatur Venere interdiendum nutria tus, quòd ab ea citentur menses, & lac odoris gra tiam amittat. Nutricem gradam esse ineptam lactando infan tulo Lactis optimi notae. actis vitiosi notae. Infantulum pr mò quidem solo acte nutrundi esse, postea ve assuefaciendam solidiorib. cibus Infantis corpi fricandum ole lulci esse, ide post longissima somnum Pueris maiori luplex fricandi & lauandi ter pus. Puero pest cibi quem balnean

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
