Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 437
Unproofread scanNot analysed yet
octo sunt differentiae: quatuor nempe simplices intemperies, totidemque compositae: à quibus maximè inualescentibus, inualida potest reddi expultrix facultas cùm uentris, tum omnium inte stinorum. Creantur porrò eiusmodi intemperies, aut à cibo &potione, quibus uis insit medicina. lis: aut à uitio aëris ambientis, aut à lauacro, au ab unctione, aut denique ab alia re, quae extrinsecus uentri adhaerescens, eum alterandi uim possidet. His igitur de causis excrementum uentris supprimitur. At flauae bilis excrementum moratur, aut propter attrahentis expellentisue facultatis infirmitatem, aut propter uasorum quibus deducitur atque excernitur angustiam. Porrò infirmitas tum uesiculae totius quae subijcitur hepari, tum eorum meatuum qui ab ea in iecur subeunt, tum eorum quibus in intestinum euomitur bilis, ex recenti prouenire potest intemperantia. An gustia uerò uasorum, aut phlegmonis uitio sit, aut propter scirrhos, aut obstructionem, aut circumiacentium partium innixum, aut oscillorum conniuentiam Iam ipsa proximarum partium compressio, aut propter immodicam copiam eorum quae in se continent, aut propter phlegmonem aut scirrhum accidit. Aeque &oscillorum conniuentiae, aut propter horum quicquam, aut siccitatem. Siccitatem conciliant &quę ualenter astringunt, &quae partim calfaciunt &siccant. Ad eundem modum atrae bilis excrementum aliquando sistetur, si lien quidem proportione respondeat bilem excipienti uesicae uena uerò quae à porta iecoris in ipsum inserit, uasis illis quae excrementum biliosum attrahunt, atque ea denique uena quę ex liene in uentriculum fer tur, proportione etiam respondeat meatui illi qui excernit bilem. At excrementum quod per singulas congeritur animalis particulas, &copia sui, &crassitudine, &praeterea lentore remoratur. Ad haec, ob imbecillitatem caloris, transitusque angutiam. Sunt tamen partes quae praeter latentes meatus, alios quosdam patentes atque conspicuos ob 40 inent, ut cerebrum, &oculus: idque aut ob principa tum particulae, aut propter actionem exquisitius obeundam, aut propter continentium corporum spissitudinem. Est nanque cerebrum rationalis animae ceu domicilium: quod cùm osse solido undique septum sit, plurimis maximisque canalibus expurgatur: primum per nares &palatum, secundò per utranque aurem, tertiò per caluae commissuras. Nec absimile est etiam aliquid ab eo confluere ad oculos. Oculus uerò ipse per euidentes meatus eijcit quicquid in eo excrementi gignitur, idque iuxta na res &genas. Illud autem commune omnium excrementorum sit documentum, ut retentionis causae, contrariam semper causam admoueas. Vt, exempli gratia, si ex comestorum paucitate &siccitate restricta aluus sit, plura &humidiora exhibebis: ac sic de caeteris. Obstructa quippe sunt aperier da: intemperata reducenda per contraria ad natu ralem temperiem: sicuti &quae crassa &uiscida sunt, incidenda, tenuatoria uictus ratione, ac praeci 60 puè exercitijs, quę tam cibis quam medicamentis te