Latin
440
Galenus, Epitome Galeni operum 440
Unproofread scanNot analysed yet
Haudquaquam tamen tam ualida frictione diu utendum, sed semel aut bis in quaque parte, ne eius pueri corpus duretur, exicceturue, quod seruare in medio temperamento est animus. At procedente tempore, ubi iam adole scit, tum duriore frictione utemur, ac praeterea frigida ab exercitando lauatione. In praeparatoria uerò illa ante exercendum frictione, quae huc pectat, ut corpus molliat, mollis duraeque mediam qualitatem dominari oportet, ac pro eiusdem qualitatis ratione, compleri singula. Variae auti quam maximè ex manuum iniectu circumactuque frictiones esse debebunt, quò uniuersae musculorum fibrae, omni ex parte fricentur, nec supernè modo deorsum, aut infernè sursum adhibitae, sed etiam tum in subrectum, tum in obliquum, tum in trans uersum, tum in subtransuersum. Quas quidem differentias frictionum, discere ex hac figura licebit Transuer sum gubpiDura porrò frictione ligari corpus, molli solui multa extenuari, mediocri crassescere, autor est nobis Hippocrates. Quę differentiae quatuor ex quadruplici omnis frictionis tum uirtute, tum usu oriuntur. Quòd si medias quoque harum annumeres, sex in uniuersum differentiae existent. Iam uerò mollem frictionem necessariò consequitur ut corpora emolliat: sicuti duram, ut impingat induretque illa. Si igitur dura ligandi, mollis soluendi uim habet: quae supra modum soluta corpora sunt, ea duriter planè fricanda sunt: contra, quae constricta sunt, molliter. Quae modicè se habent, manifestum est ea nec molliter nec duriter, sed mediocriter esse fricanda. Sicuti uerò in ijs differentijs quae in qualitate spectantur, non solùm dura mollisque consistunt, sed etiam media, ita &in ijs quae ex quantitate ducuntur non solùm multa, &pauca, sed etiam media internoscitur. Cur autem in ijs differentijs quae ex qualitate trahuntur, omiserit mediam Hippocrates: in ijs uerò quę ex quantitate, exiguam, iam dicam Cùm enim ex contrarietatibus, aliae quidem in trictionum genere (ut dura &mollis, multa &pauca) aliae in affectuum qui ab ijs proueniunt necessariò consistant, ut colligatio &solutio, gra cilitas &crassitudo: ac prior quidem affectuum contrarietas, ex priori frictionis contrarietate nascatur: secunda autem non item (euenit enim in hac, ut gracilitas proueniat ex multa, carnis incrementum ex mediocri frictione: quandoquidem pauca augendae carni non sufficit, sed exciFrictionum vtiles differitiascur di stinxerit Hippo crates, secundum affectuum contra rietates.