Latin
443.5 to 443.7
Galenus, Epitome Galeni operum 443.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ipsius quidem naturae ad singu 40 la quae agi debent promptitudo &alacritas, ei qui tali praeficitur corpori, fuerit index mensu rae. Quippe sanum corpus ipsum, sibijpsi omnia in uenit proprio naturae suae impetu directum: ma ximè si in ijs quae ad animum pertinent, rectè sit educatum. Nam multi in malis moribus à pueris educati cùm sint, in desidiaque &intemperantia uiuentes, bonitatem naturae corrumpunt. Sicut contrà nonnulli uitiosam corporis naturam sorti. i, temperantia uitae, &tempestiuis exercitijs, na turae uitia commutarunt in melius. Genera exerci tiorum sunt, lucta, pancratium, pugillatus, cursus, &alia id genus: quorum nonnulla tantum sunt exer citia, ut illa ipsa quae modò diximus: nonnulla ue rò exercitia simul &opera, ut cùm aliquis, exen pli gratia, fodit, aut remigat, aliudue quippiam exercet, in usum mortalium. Atque horum etiam ple risque est, quando ueluti pro exercitatione tantu utare. Triplex autem ipsorum in uniuersum est usus cùm interim operis tantum gratia usurpentur: interim meditationis, sed quę ad usum futuri sit o peris: interim pro exercitatione tantum. At nullum exercitium, ut exercitium, aut perpetuum diem obitur, aut alio tempore quàm ante cibum Seruari uerò tum modum exercitationum in his oportet, tum uocatam apotherapiam. Quòd s etiam idonea frictione usus, ad ea quis accedat iam omnes exercitationis numeros impleuerit. Ac genera quidem exercitationum sunt ea quae dix mus: qualitas uerò seu differentia, uelocitas, tar ditasque mouendi sunt: pręterea quòd aliud robu stum, aliud imbecillum est: ad haec, uehementia &lenitas. Vtendi uerò rationes sunt huiusmodi.