# Epitome Galeni operum 444

Galenus, Epitome Galeni operum, 444. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/444

Nam aut perpetuus motus est, aut intercisus: & si perpetuus, aequabilis, aut inaequabilis. Sir intercisus, aut certo ordine, aut citra ordinem. Ha igitur utendi rationes ab ipso negocio capiunt Quae uerò ab ijs quae extrinsecus sunt posita du cuntur, eiusmodi sunt, quòd aut sub dio exercita tio sit, aut sub tecto, aut in mixta umbra, aut calenti loco, aut frigido, aut temperato, aut sicco, aut humido, aut medio, aut cum puluere exiguo multoque, aut cum exiguo aut exuberanti oleo, aut etia sine utroque. Omnium autem exercitationum commune est illud, quòd earum auxilio, animalibus ex ipsor corporibus, insiti caloris augmentum excitatur. I tamen proprius exercitationum effectus non est, s modò & iratis, & perturbatis, & pudore affectis naturalis etiam calor augetur. Quanquam ira, non augmentum, sed ueluti feruor est caloris in corde Iam uerò ex exercitijs ipsis, aliam partem aliud alio magis fatigat: quaedam lente motis fiunt quaedam ocyssimè agitatis, quaedam robore & nixu adhibitis, quaedam sine his: ad haec, quaedam cum robore pariter & celeritate, quaedam languide. Fodere ergo, robusta exercitatio est. Similiter, & quatuor simul equos habenis coërcere, impense robusta exercitatio est, non tamen celeris. Ad hęc sublatio maximi oneris, inambulatioque accliuis huius quoque generis sunt. Pręterea si quis per fi nem manibus apprehensum scandat, aut ex eo arrepto sublimis pendeat, ac diu ipsum teneat, re bustum is, ualidumque laborem exercet, citra tamen ce leritatem. Ita uerò & si quis manibus in pugnum reductis, ijsdem prolatis, uel in altum sublatis, diutissi mè in habitu eodem consistat. Quòd si adhibiti quempiam deducere sibi manus iubeat, nec tamen ipse remittat, uel impensius hic tum muscu los omes, tum neruos ad robur comparat, ut que rum maximè propria sunt omnia id genus exer citia. Iam si cuipiam iusseris ut te uiolenter detra hat, inflectatque, dum toto erectus es corpore, ne leuem ad membrorum robur exercitationem obieris. Robur autem partium & exercet & firmat, qui aut quem complectitur medium, absoluere sese iubeat, aut ipse se à complectente soluat. Ita etiam & si quis antagonistam suum à latere aggressus, ili bus apprehensum, ceu aliquod onus sublatum, ui cissim proferat, reducatque. Aeque uerò qui pectoribus ex aduerso innixi, magno se conatu re trudunt inuicem. Etiam qui à ceruicibus pendentes deorsum trahunt, ad robur praeparant. Caeterum talia omnia exerceri citra palęstram aut copiosu puluerem queunt, quocunque conculcato loco, ere ctis atque stantibus. Quae uerò luctantes inter si moliuntur, cùm robori augendo student, haec aut puluerem altum, aut palaestram desiderant. Sun infinitae aliae in palaestra exercitationes id genus robustę, quarum omnium peritiam usumque pędotriba callet, sic ipse à gymnaste diuersus, ut à medice zed b Exercitationum qualitas. Exercitijs vten di rationes. Exercitationi omnium quid sit commune Calor in quib augeatur per turbationibus. Ira est veluti fer uor caloris in corde. Exercitiorum di uersa genera. Exercitia robu

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
