# Epitome Galeni operum 455.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 455.1 to 455.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/455.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/455.1

vetijs qui occurrit, vacuationi & alteratione scopos communes habet. nis est. Huius rursus ipsius causa bifariam scindi tur. Aut enim intra ipsum animalis continetur corpus, diciturque antecedens internaque: aut omnino non inest, ac procatarctica nominatur, siue pri mitiua, siue etiam externa. Itaque tria in uniuersum genera sunt, de quibus habendus sermo est: iplius lassitudinis symptoma: affectus unde hoc oritur, & affectus ipsius causa. Cuiusque igitur ho rum species quaedam differentes sunt. Causarum, externa & interna: affectus, is qui ulceris, & qui 10 tensionis, & qui phlegmones sensum inuehit: symptomatis uerò, ipsi tres sensus. Qui igitur ul ceris sensum facit, is affectus motis quidem grauem excitat sensum, ceu corpus ulceretur: idque uel circa cutim tantum, utique cùm est moderatior: uel circa subiectam illi carnem, cùm est ualentior: uel circa utramque, cùm adhuc est atrocior. Atque sensus ipse est symptoma. Affectio uerò ex qua id nasci tur, acrimonia est tenuis & calidi humoris, qui corpus erodit & pungit. Oritur haec aliquando 20 ex immodico motu, aliquando ex uitioso succo. Ac tales lassitudines, spontaneas appellat Hip pocrates. Tensiuę lassitudinis genus plethoricis solet superuenire. At tertium lassitudinis genus, quod phlegmones sensum affert, ex ambobus oritur, tum nimia boni succi abundantia, tum prę dicto uitioso succo. Solus autem rodens & acris succus lassitudinem ulcerosam inducit, idque dum a uenis ad carnes atque cutem transfert. Qui uerò ex abundantia nasci hanc lassitudinem putant, fal 30 untur: nam neque ex ea copia quam plethoram ditimus, neque ex ea quae uires praegrauat, ulceris sensus procedit, sed grauitas, uel ad motiones segnitia, uel uitia quaedam in pulsibus. Porrò ubi erodentibus succis corpus ipsum scatet, minimus quidem motus, lassitudinis duntaxat sensum indu cit: uehementior, rigorem excitat: medius inter utrunque, horrorem parit. Potest enim tum horror, tum rigor, à calida causa excitari.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
