# Epitome Galeni operum 455.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 455.5 to 455.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/455.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/455.5

Impellitur autem ipse acris humor, interdum à sensibili corpore, quod 4 repellendi alieni uim possidet: interdum à uehe mentiori motione, id quod tum ab exercitando tum frictione, tum balneo conquirit. Quòd si cali da & putria excrementa sint, ubi uehementius moueni, non horrorem modò rigoremue, sed etiam febrim accendunt. At quae frigida sunt, & ex par tibus tenuibus constant, ea horrorem quidem rigo remque inducunt, non tamen febrem. Porrò uim quar dam utriusque congestam esse oportet, si haec fuerint. Oportet igitur excrementum, siue calidum id 54 sit, siue frigidum, ipsum aut expellas, aut certe alteres. Caeterùm quod prorsus alienum est, id aegrè alterari à natura potest: ac proinde educere id quam primùm tentandum est: aequè certè ut quae in uentre corrupta prorsus sunt, ea uel uomitio ne, uel deiectione expelli profectò est optimum. Non tamen perinde promptum est in carne, atque alijs corporibus imbibitum uitiosum succum edu cere. Communes igitur scopos, quibus quis omnium excrementorum uitijs medeatur, iam diximus uacuationem & alterationem esse: proprios uerò utriusque generis adijciamus. Neque enim una tantùm ratione educendum alterandumue est: sed explorata quae ei quod affligit, magis ac commodata sit, ei est insistendum. Ea autem ex cu iusque contrario debet administrari. Quoniam igitur lassitudo ulcerosa, uitio acrium excremen torum oritur, ante omnia considerandum est, in solidis ne tantùm corporibus, an intra uenarum sinus, malus succus contineatur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
