# Epitome Galeni operum 459.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 459.1 to 459.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/459.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/459.1

Ptisanae cremor cruditatibus con modissimus. Cruditatib. qu cibi potusque cogruant. Dicretica praeualentia, non esse cruditati vtilia Lassato corpori, cui sanguis qui dem bonus exiguus sit, crudi autem humores pli rimi, quae medem di ratio adhibi da. Crudis succis re ferti cur tenuissimam victus ra tionem perferant. Piper cum cibo exhibendum per cruditates esse. Diospolitici me dicamenti con positio duplex, vtraque cruditati bus apta. sed etiam nutriet plenius, quam propositis sit ex usu. Hac itaque ex causa prisanę cremor in hoc casu tutior est, ut qui tum modicè nutriat, tum facile per angusta permeet, dissecetque & dissoluat quic quid in crudis habetur succis. Horum ipsorum gratia & mulsa his idonea est, & oxymeli, & apomeli, & piper, & zingiber, atque omnia breuiter, quae citra uitiosi generationem succi, humorem crassum dissecant, soluuntque. Frugum itaque maximè apta est prisana: olerum, sola lactuca: piscium, qui di10 cuntur saxatiles: panis, qui in clibano coctus, & fermentatus, & modicè purus est: aues montico lae: potio, oxymeli, mulsa, uinum tenue, & album. Quae uerò urinam cient, hoc casu non probo maximè quae praeualentia ex his sunt, & sanguinem calefaciunt, & liquant. Quippe quod concoquendum probè est, huic tanta uexatio non conuenit. Haec itaque omnia secundo die ita facienda sunt, atque etiam tertio, quartoque. Quòd si tum lassitudinis sensus leuetur, tum caetera pro natu 26 rae ordine appareant, fricare quidem liberalius, exercere uerò parcè hominem audebis. His ita peractis, si nullus lassitudinis sensus pręterea su persit, ad consuetas statim exercitationes redu ces ipsum. Sin quicquam appareat priorum aut symptomatum, aut notarum, rursus tu quoque in id intentus, mutare tentabis ea quae particu latim non rectè habent. At si in eodem lassato corpore, reliqua eadem habeantur, sanguis au tem bonus exiguus sit, crudique humores plurimi, huic nec sanguis mittendus, nec alui deiectio, aut exercitatio, aut omnino motus, aut ba neum adhibendum: sed seruandus in omni quie te is est, dandaque ipsi cibus, potio, medicamentaque sunt singula eius generis, quae attenuent, dissecent, & conficiant succorum crassitudinem, idque citra manifestum calorem.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
