# Epitome Galeni operum 459.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 459.5 to 459.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/459.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/459.5

Ergo nutries homaximè oxymelite, aliquando etiam prisanae & mulsi exiguo quopiam. Sustinent enim hi uictum si modò alij ulli, tenuem, ipsa nimirum crudorum humorum copia, quos paulatim conco quunt, ad corporis alimentum abutentes. Quo niam autem praecordia istiusmodi omnibus tur gida inflataque sunt, & facilè quicquid assumpserint, in flatum uertitur, non inutile fuerit & lon gi piperis, aut albi, aut nigri aliquid cum cibe dare. Sed album quidem supra reliqua duo ge nera aluum roborat. Nigrum id eligendum est quod praecellit pondere. Vtilius tamen sit & Diopolitico medicamento uti, cuius duplex est con positio. Nam aliàs ex paribus omnibus, cumino, pipere, ruta, nitroque id conficitur: ac potest si magis uentrem soluere: aliàs cum reliquorum pari pondere miscetur nitri dimidium. Praestiterit autem cuminum esse quod Aethiopicum uocant, piper ue rò uel longum uel album. Macerabitur cuminum in aceto maximè acri: dein continuò id tunditur, aut etiam prius modicè frigitur in uase fictili, quod coctum in camino quam optimè sit. Sunto uerò & ru tae folia modicè exiccata. Sumitur & per se medi 60 camentum hoc, & cum prisanae cremore, & ante & post cibum. Porrò ad eum usum maximè conmendatur, quod mel optimum, optimeque despu matum admixtum habet. Appositum sanè reme dium sic affectis est, & quod ex tribus piperibus constat, utique cùm non admodum medicamenDiatrion pepereo simplex, cru tosum sit, atque ex uarijs confectum, quale est ilditatib. esse me lud quo utimur in ijs fluxionibus quae à capit. dicamen apposi descendunt ad pectus. Expedit autem praepara tissimum. tum habere utrunque ad manum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
