# Epitome Galeni operum 463.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 463.1 to 463.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/463.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/463.1

ties medicaminis vsus. Acopi ex abius compositio contra omnem lassitudinem valeni. Medicaminis quod ex popul floribus sit, com positio. Succos carni cu tique haerentes, cuporantia Chamaemelinum oleum Anethinum oleum. Sampsychinum pleum. Disentientia efficaciter quae Resinarum species rariae. Viceroso sensui si sit coniuncta cra ditas, tam in pr mis venis, quam in externo consi stens corporis he bitu, quid agendum. Lassitudinis ten siuae spontaneaque curatio terebinthina utendum. Coques autem commodius haec in uase duplici, aut certè igni lento. Medicamentum enim hoc aptissimum ad omnem lassitudi nem est. Vtile etiam est & quod ex populi floribus fit. Est autem id tale: Ex illis enim adhuc conniuentibus mediocriterque contritis, modius Italicus in quindecim aut uiginti libras Sabini olei aut alterius similis, immittitur, quotidieque sub sole feruido simul totum id dimouebitur, si id fieri liceat. Itaque post binos aut ternos menses potes flore 10 expresso habere oleum, quod sine ulla mordica tione, nihilo minus quàm abietinum, per halitum digerat. Cui tantundem cerae & resinae licebit addere, quantùm illi esse adijciendum diximus. Si quando uerò humidum id quod exprimitur, crassius uidebitur, sat fuerit uel quintam partem cerae adijci. Sunt qui in duplici uase eleganter id medicamentum conficiant. Qui uerò celerius id praepara re cogitur, hunc necesse est aquae uiniue quartam aut quintam partem, ne torreatur, inijcere. Atque ad 20 ea quidem de quibus nunc agitur, utilior aqua est. uinum uerò ad articulares affectus. Ergo & haec medicamenta succos quicunque non crassi nec lenti in carne cuteque resident, euaporant: necnon quod ex chamęmelo fit oleum, tum ipsum solum, tum cerae quarta, resinae duodecima parte immixta. Potest etiam & anethinum oleum, aut per se, aut cum cera & resina, similiter discutere in halitum. Praeparetur autem in duplici uase, fiatque ex anetho uiridi, maturoque. Iam sampsychinum oleum, 36 hyeme, & regione frigida, ac tempestate simili, idoneum medicamentum est. Simili ratione ros maris herba, aut betae albae radix, aut agrestis cu cumeris, aut altheae, aut uitis albae, efficaciter etiam discutit, ubi suas uires in oleo similis facultatis quaeque ipsarum dimiserit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
