# Epitome Galeni operum 473.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 473.1 to 473.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/473.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/473.1

tio pessimè constituta, non per uenire ad sene ctam: aut ali quo semper mobo teneri. Calidiori abso excessu humidi tatis aut siccit. tis temperamen to quae adsint. Vitiosa uerò plurima sunt. Eorum autem quae per omnes partes similem habent intemperantiam maximè improbanda sunt, quae ualidas habent ipsas intemperantias, ac potissimum frigidas simul & siccas. At eorum quibus inaequaliter se habent corporis partes, illa quidem maximè morbis patent, quorum principes maximè partes con trarijs temperamentis affectae sunt. Minus obnoxiae ualetudini sunt, quibus ignobiliores partes ita se habent. Afficiuntur autem interdum partes 10. per consensum aliarum, atque consortij lege. Primum ergo de ijs uerba faciam, qui aequali sunt intemperie, idque ab ijs qui praecalidi sunt, auspicatus. Dictum autem alibi à nobis est, non posse diu intemperiem unam solam per se durare: quandò ipsa sibijpsi alteram ex necessitate asciscit. Sciendum etiam est, temperiem optimam corpori in adolescentia accedere: reliquas autem aetates, hac deteriores existere: necnon corporales quidem actiones, praecipuas adesse pueris: animales autem, ei 20 etati, quę à pueritia ad remissionem usque succedit. Nec tamen est has aetates annorum numero circumcribere, nisi fortè in latitudine quadam. Pubecere quippe incipiunt aliqui, ubi expleuerunt quartum decimum annum. Quidam uno post anno, aut etiam amplius. Initium praeterea remissionis nonnulli habent statim à trigesimo anno nonnulli post quintum & trigesimum. Ac robur qui dem omnibus minuitur, post ipsam summi uigoris aetatem: non tamen hi sanitatem amittunt, 30 tametsi minus hanc quàm antea laudabilem ha beant. Nam cùm latitudo sanitatis sit ampla, non solùm usque ad initium senectutis, uerum etiam in ipsa senectute tota (quae quibusdam naturalis esse morbus uidetur) sani dicuntur homines, sanitate senectuti congruente: quae tamen, sanitas absolutè non est, cum actiones in senibus non sint perinde ualidae & firmae, ut in ijs qui aetate florescunt.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
