Latin
475.1 to 475.4
Galenus, Epitome Galeni operum 475.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
fluxionum, putredinisque mor bis tentantur. Corruptionis no cessitas vnde accidat nobis Longaeuos maxi me esse, qui ma ximè existunt hu midi Humidum temp ramentum in prin cipio deterius ese postea verò liquis melius. uadere. cibo maximè quadrante: siccis uerò eo qui siccet: sin alterare placet, contrarijs. In eo uerò qu est in calido frigidoue ad intemperantiam lapsu contraria dare semper expedit: cùm efficaciores quàm quae ex siccitate &humiditate consistunt eiusmodi intemperies sint, facileque similibus nutrimentis in morbosam intemperantiam abeant. At si siccius quoduis membrum efficias, nihil manifestè laedes. Pari modo nec si humidiori suan serues humiditatem. Euidenti uerò argumento tibi aetates sint. Quę enim à prima genitura, ado lescentiam usque habentur, humidissima ijs caro est. At senili aetati, tum caro, tum caeterae partes admodum siccae sunt, licet mediae capacitates superflua humiditate impleantur. Corpus itaque iusto calidius, si quidem in prima constitutioni medium siccitatis humiditatisque habitum obti nuerit, omnino id in incrementi statu siccius eff citur: idque tum magis, rum celerius, si etiam natu ra erat siccius. Sed &senescet idem citius, quantò utique ad summum incrementum peruenit citius. Hi ergo in praecipui uigoris aetate potissimum humidam uictus rationem postulant: quę humectantibus cibis &balneis, tum exercitatio num, quae praeualidae &multae sint, abstinentia, perficitur. Prodest his &frigidae potio. At Venus siccis temperamentis inimicissima est. Vitanda quam maximè his sunt exustiones, &lassitudines, &solicitudines, &uigiliae, &motus omnis ce ler. Iracundia uerò, cum biliosas naturas maximè accendat, acutas febres parit. Eatenus autem intendere, remittereue speciem uictus oportet, quatenus supra naturalem habitum aucta dim nutaue sunt temperamenti elementa. Ac mutatur quidem temperamentum contraria uictus ratione: custoditur simili. Sanè calidiores humidioresque naturae in puerili aetate, fluxionum, pucredinis, &redundantiae morbis tentantur maximè. Quo magis &pluribus exercitationibus &exacta uentris concoctione indigent. Itaque &ante cibum bis terque hi si lauent, &calidis spontè ortis utantur, maximum inde commodum sen tient. Quippe huc dirigitur in his consilium, ut ipsas animalis particulas seruemus humidas. Quae res omnis temperamenti communis est, si modò contraria ratio omnium animantium corpora citius ad senectutem perducit, ipsaque est, cu ius culpa omne genitum corpus mortale sit. Nam cùm non liceat corpori effugere progressum ac siccitatem, idcirco senescere nobis, corrumpique est necesse.