Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 476
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo istos humectarcalefacereque oportebit: quod fiet exercitationi modica, &nutrimento humectante, &calido praeterea calidi uini potione, &somno liberalio re: illud interim prouidentibus nobis, ut quotidie excrementa omnia expellantur. Venerem ar tem aduersissimam esse temperamentis siccis, iam diximus. Quare aduersari eam ijs qui praeter siccitatem sunt quoque frigidi, etiam uerisimi le est. Nam innoxia venus ijs tantùm est, qui calidi sunt &humidi, tum uerò qui genitura natu raliter abundant. Malum uerò &illud frigidum temperamentum est, quod cum humiditate coniungitur: maximeque est id fluxionum morbis obiectum. Succurritur huic &balnei abstinentia, &exercitio, &tenuiori uictu, &unctionibus quae modicè calefaciant. At qui frigidi natur: sunt, caeterùm in sicci humidique temperatura se modicè habent, minus ij uel ad sanitatem, uel ad corporis robur sunt inepti, quàm qui sunt in illis intemperati. Horum igitur excitare, firmareque calorem expedit: in humiditatis uerò siccitatisque specie, tota uictus ratio sit media. Nunc autem de ijs dicamus, quibus corporis status ess inculpatus, uiuunt tamen uitam seruilem, aut ne gocijs implicitam: sed ita, ut ad extremum diei liberè possint sibi uacare. Salubris &inculpatus corporis status, in latitudine intelligi debet, sicu ti &ipsa sanitas. Cùm autem ad extremum diei dico, distinguendum est: circa ne solstitium aesti uum, hybernumue, an circa aequinoctia, dies ipsa sit aestimanda. Romae siquidem maximi dies acnoctes paulò maiores quindecim aequinoctiali obus horis sunt: contrà minimi, paulò intra nouem In magna uerò Alexandria, maximus dies quatuordecim horarum est, minimus decem. Ergo qui in breuissimis diebus &longissimis noctibus a ministerio sole occidente redit, huic fricari per ocium, &lauari, &modicè dormire licet. Nemo autem tam infelici est sorte, qui in maximis, &e tiam in minimis diebus, non possit aliquid mediocriter agere. Caeterum qui exercitationi non assueuerunt, sed citra frictionem protinus perfusi oleo consueuerunt lauari, satis per se transpirabiles, ita ut neque assiduè, nec longo tempore aegrotent, ij ad aliam consuetudinem transferendi non sunt: sicuti neque ulli alij, nisi qui iam longo tempore aegrotant. Aegrotare autem solent, aut redundan tia, aut succi uitio. At si quidem redundantię uitijs aegrotent, succi ad conuenientem modum sunt re uocandi. Sin succorum uitio, ad meliorem frugem ij reducantur oportet. Vbi igitur quod exhalat: corpore, minus est ijs quae accepit, redundantiae oriri morbi solent. Quare prospiciendum est, ut eorum quae eduntur &bibuntur, respectu eorum quae expelluntur, seruetur conueniens mediocritas. Seruabitur sanè is modus, si ponderetur à nobis in utrisque quantitas. Detrahimus porrò de nutr menti uel quantitate, uel qualitate, uel etiam ed E Oog Frigidorum tem peramentorum lifferentiae tres Sicca temperies cur pessima exitat. Sicco frigidoqu temperamento praediti, qua ra tione calfacien di simul &hu mectandi. Venus aduersatur temperamenis siccis &frigi dis. lenus quib. innoxia. Humido &frigi do temperamen ta, qua sit occur rendum victus ra tione.