# Epitome Galeni operum 489

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/489

Dyspnoea est respirationis laesio Vnum esse quod secundum natu am est Varium esse quod praeter naturam existit. Immoderatum omne esse duplex Respirationis partes praecipuae duae. plices sint, externi expirationem, interni inspira tionem perficiunt. Et primorum quidem duorum actio est, ut supernam tantum thoracis partem dilatent: infernorum uerò, ut infernam eius partem constringant. Qui ex collo descendunt, retrahunt simul & dilatant sublimes thoracis partes. Ex re ctis etiam iuxta ipsum collum musculis, hi qui ad clauiculas extenduntur, fines cartilaginum quae illic sunt, contrahunt: quemadmodum etiam ij, qui ad constarum in spina radices pertinent. Mu10 sculi demum* abdominis, firmitudo existentes septi transuersi, thoracis contractionem adiuuant. Cùm itaque duo genera respirationum sint, nempe facilis & uiolenta, habeatque utraque ipsarum inspirationem & expirationem, fit ut in totum quatuor sint respirationis partes. Caeterùm singulis nis quatuor partibus, propria quaedam instrumentorum natura inest. Quippe facili inspirationi septum transuersum subseruit: uiolentae tum sima scapularum pars, tum interni musculi inter 20 costales. At facili expirationi* musculi famulan tur abdominis: uiolentae autem, * externi muscu li intercostales. Atque hoc quidem modo res musculorum se habet. Porrò nerui duo qui ad septum pertingunt, ex connexione inter quartum & quin tum colli uertibulum procedentes, in ipsam septi neruosam partem se inserunt. Qui uerò à spina dispergunt in musculos intercostales, transuerim progrediuntur ad pectus. At qui in alios musculos respirationis opifices feruntur nerui, ferè 30 omnes ex spinali medulla oriuntur. Voluntas igitur similis equiti existit, qui habenarum motu equos ipsos impellit. Habenis autem sunt nerui similes, quemadmodum equis musculi. Sic uerò utilitas extremum est respirationis uotum, perinde ac uictoria artis aurigandi,

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
