# Epitome Galeni operum 491.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 491.5 to 491.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/491.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/491.5

Eun 30 dem autem causarum concursum magnitudo repirationis, quem uelocitas, postulat: nempe uti litatem urgentem, facultatis robur, & promptitudinem organorum. At tarditas paruitasque, non omnino opus habent contrarijs omnibus simul, sed unum ex ipsis prorsus adesse oportet: plura non est necesse. Quemadmodum igitur si parum sit aucta caliditas, perspicuè maior, non tamen ue locior: sin autem plurimum, & maxima & uelox & densa inspiratio redditur: eodem modo ubi 40 caliditas secundum naturam imminuta fuerit, alijs causis immotis manentibus, necesse est par uam, tardam, & raram inspirationem fieri: sed pau lò tamen quàm secundum naturam minorem, multò uerò tardiorem, plurimum autem rariorem. Robusta enim existente facultate, non est possibile multò minorem fieri dilatationem. Sed si quae ad utilitatem pertinent, admodum exoluantur, plurimam cessationem fieri uerisimile est: non tamen propterea omnino tardè moueri, modò fa 50 cultas robusta sit. Porrò quae in aucto calore, eae dem & in animali spiritu ad nutritionem urgente, species erunt respirationis difficultatis, eius uidelicet quae circa * inspirationes consistit. * Quemadmodum etiam immoderatio fuliginis easdem respirandi difficultates circa expirationem effi ciet, quae circa respirationem relatae sunt. Veloces quippe erunt, & magnę & densae, ubi multa eiusmo di superfluitas collecta fuerit: tardae autem & paruae & rarae, circa affectiones contrarias.* An igitur 60 sic ratio poscit, reluctatur autem aliquid eorum quae euidenter apparent: Ego sanè omnia haec circa aeta tes, regiones, uniuersas constitutiones aëris ambientis, exercitia denique & morbos, maximè con sentientia reperio. Vbi enim abundat caliditas, ue Inspiratione: loces, magnas, & densas uidere est inspirationes ob caloris excesfieri: ubi rursus frigiditas, contrarias, nempe tar sum, quales. das, paruas, & raras.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
