# Epitome Galeni operum 492.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 492.1 to 492.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/492.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/492.1

At uerò quibus animalis nspirationes ob spiritus euacuatur, & ob id cita renutritione ha immodicum fribent opus, hi non solùm ualde, sed & citò & dentus, quales se inspirant: quibus nihil uacuatur, hi contraria Inspirationes ab exhausto spiriillis habent inspirationis speciem. Si uerò ambo tu. concurrant, & caloris augmentum, & spiritus con sumptio, hi omnium maximam, & uelocissimam & densissimam inspirationem sortiuntur: & maxi mè si ambo fuerint aucta uehementer: quemadmodum ubi ambo fuerint admodum imminuta, minimae, tardissimae, & rarissimae fiunt inspiExpirationis spe rationes. Ipsa etiam expirationis species, si quicies pro causarum dem multae fumosae superfluitates collectae sint differentijs vamaxima, uelocissima, & densissima erit. Si uero riantur. paucissimae penitus fuerint superfluitates, mini ma, tardissima, rarissimaque. Etenim ex aetatibus omnes quae in augmento sunt, magnam, ueloAugescentium & decrescentium incem, & densam facere inspirationem cernimus: quae uerò decrescunt, raram, paruam, & tardam, spirationes. propterea quòd illis caliditas amplior, his longè minor existit: & illis quidem animalis spiritus substantiam cum corpore coaugeri est necesse, his uerò contabescere. Iam uerò cùm in aetatibus quidem crescentibus, ob insiti caloris robur, atqueadeo ob ipsum augmentum, maxima humorum copia absumatur: in decrescentibus autem, quantùm necesse est ad ipsam uitam duntaxat, utpote quae neque augescunt amplius, & iam sunt perfrigeratae: meritò sanè illis uelox, magna & densa: his uice uersa, per omnia contraria editur expiratio. Quemadmodum uerò secundum aetates, ita & iuxta tempora, & regiones, & omnes ambien tis constitutiones, tum pulsus cum respirationibus, tum respirationes cum pulsibus proportio nem habent: in calidis quidem ad magnitudinem, uelocitatem, & densitatem, mutatae: in frigidis uerò, contrario modo. Quinetam in exercitijs improExercitiis impro bis augeri quidi bis (quòd in eis augeatur quidem caliditas, absu aliditatem, spi matur autem animalis spiritus) ualde, uelociter, & ritum autem adense respirare solemus: quiescentes uerò, parum, nimalem absutardè, rareque: quandoquidem sic marcescit calidi mi. tas, spiritus autem neque in totum, aut omnino modi cè absumitur. Ex balneis etiam, calida quidem, ue lalnea qualem reddant respira locem, magnam, & densam faciunt respirationem: fri lionem gida uerò, contrariam.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
