# Epitome Galeni operum 497

Galenus, Epitome Galeni operum, GAL. DE DIFFICVL. RESPIR. LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/497

Omnia enim haec ipsis molesta sunt, & praesertim magnitudo: deinde uelocitas: postremò autem densitas. Dolentibus nanque minus molestum est per longius tempus, quam per breuius moueri. Caeterum dum ob ipsorum motuum imminu tiones, parum abest quin animal suffocetur, uolun tas tunc cogitur ad aliquod tempus maiorem facere respirationem, & multò uelociorem, & priore densiorem. At cùm in eiusmodi actionibus utilitas quidem expleatur, animal uerò affligat dolo ribus (omnia siquidem quae utilitatem explent, exacerbant dolores) uoluntas rursus à magnitu dine & uelocitate & densitate detrahit aliquan do plus, aliquando minus: utpote quę consilij in ops, nec sistere actionem possit, ob suffocationis periculum, nec reperire aliquam doloris medelam: quare modò ad hoc, modò ad illud transit. Vnde tum inęqualitas circa singulas & omnes dein ceps respirationes, tum multiformis illa ordinis perturbatio oritur. Siquidem ex corruptione pari litatis, inaequalitatum omnium, itemque ordinis perturbationum generatio constat. Parilitas quippe con rinua, aequalitas est: parilitas uerò iuxta circuitus, est ordo. Ob idque ubi paritas continua corrunpitur, gignitur inaequalitas: ubi uerò iuxta circuitus reuertens, ordinis perturbatio introducitur. Caeterum quamuis multa inaequalitas & ordinis perturbatio in eiusmodi affectionibus incidat, supe rat tamen id genus respirandi difficultatis, quod iu xta paruitatem & densitatem consistit. Quare rectè ui detur dictum, quòd ad omnia dolore afflicta organa, quae commouentur circa respirationes, paruus & densus spiritus consequatur: & iuxta eandem ra tionem in delirijs magnum fieri & rarum spiritum, idque naequaliter: nunquam autem paruum & densum. Igitu inspiratio magna simul & uelox, ob utilitatem ur 50 gentem, prompta organa, & integram, aut certè parum remissam, gignitur facultatem. At magna simul & tarda, solis mente motis contingit, atque his nor emper. Conspicua autem etiam hic est ex praedictis, causae consideratio: quemadmodum etiam, cùm paruam habent inspirationem & tardam ij, quibus calor insitus est nimis perfrigeratus. Quae resta adhuc coniugatio quarta, paruitas erat cum uelo citate: sitque penitus in nulla affectione simplici, quemadmodum neque magna simul & tarda, quam 60 aliquando alienatis mente accidere diximus: sequitur tamen ut plurimum, ubi simul dolor & utili tatis incrementum concurrunt. Ad eundem cum prae dictis modum etiam in coniugationibus circa exp rationem perscrutari ipsas affectiones oportet. Nam & in his, aut facultatem, aut aliquod organum laesum, aut caloris modum alteratum deprehendimus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
