Latin
498.1 to 498.4
Galenus, Epitome Galeni operum 498.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur quis fumosa caliditate in cor poribus redundante, expirationem magnam simulque uelocem fieri dicat, non utique errarit. Man festum est autem quòd &facultatem integram tunc esse oportet, &ex organis nullum uitiatum. Similiter autem magnam simul &tardam in quibusdam delirantibus fieri, eodem modo quo inspirationem, contigit. Sic paruam simul &tardam fieri ijs, quibus nullum fumosum recrementum fuerit collectum. Sicuti tum paruam, tum uelocem illis, qui cùm recrementum fuliginosum collegerint, dolent etiam aliqua parte earum quae circa respirationem mouentur. Ad dissonantias autem deueniendo motuum respirationis, si tardior quidem &minor quàm secundum naturam sit inspiratio, expiratio au tem &uelocior &maior, dicemus sanè imminu tum esse calorem secundum naturam, auctum uerò ex crementum fumosum. Si contrà, inspiratio quidem sit magna &uelox, expiratio autem parua simul &tarda, auctum naturalem calorem dicemus, nullumque inesse recrementum fumosum. Porrò simplices re pirandi difficultates, plurium affectionum commu nes existunt: ob idque nil certi indicant. Coniugatae autem alijs, ad iudicium minimè fallax perdu cunt. Magnitudo siquidem* inspirationis, ipsa per se respirandi quędam difficultas est simplex uerùm nullius certae cognitionis est signum. Nam &urgente utilitate, &laesa fieri mente assolet. At si cum densitate consistat, utilitatem urgentem: si uerò cum raritate, delirium indicat. Similiter &cùm per seipsam paruitas nil certi sit, aut dolere afflictam particulam aliquam, aut exolutam utilitatem ostendit: at densitati iuncta, dolorem: sicuti raritati, utilitatis exolutionem portendit. Per se etiam nec rara quidem, nec densa firmi quicquam ostendunt. At densa simul &magna, utilitatis augmentum indicat: densa uerò simul &parua, organi alicuius quod inter respirandum mouetur, dolorem. Rara similiter, si cum magni tudine quidem coëat, deliria: si uerò cum paruitate, perfrigerationes ostendit. Atque ob id sanè om nium compositarum respirandi difficultatum hae quatuor ultimae coniugationes sunt utilissimae. Fiunt autem, differentijs actionum iuxta magnitudi nem &paruitatem, ad cessationum differentias permistis. Caeterum ex cessationum oppositione (quae unica tantum est penes raritatem &densitatem alijs differentijs permista, quatuor etiam oriuntur coniugationes.