Latin
GAL. DE DIFFICVL. RESPIR. LIB. I
Galenus, Epitome Galeni operum 499-2
Unproofread scanNot analysed yet
autem, thorax confertim delabitur, non autem pau latim demittitur. Etenim concidentia differt à de missione: quòd illa quidem, facultate aegrotante fiat: haec autem, integra &ualente eadem. Etenim septum transuersum thoracis tensionem adiuuat, solumque illam per expirationes resoluit, nonnihil etiam opitulantibus intercostalibus mu sculis, per quorum actiones ipsi fiunt efflatus. Cùm autem duplex existat cessatio in respirationibus, una ante inspirationem, altera ante expiratio nem: uter sanè motus offendatur, cessationem prae cedentem, ab eo quod secundum naturam habet, immutat. Duplici igitur existente in motibus offensione, ac duplici item in cessationibus: utilitatis quidem defectus, diuturni temporis sem per cessationes efficiunt: redundantiae uerò, bre lioris. Itaque abundantia caloris secundum natu ram, reddens inspirationem magnam, statim etiam praecedentem ipsam cessationem, breuis temporis efficit. Abundantia uerò caloris praeter naturam, 20 fuliginosique, ut expirationem magnam, sic etiam cessationem praecedentem reddit breuiorem. Quare magnus &densus penitus fit spiritus, ubi caliditatis genus redundat. Sic etiam si sublata uti litas sit, ob caloris uidelicet imminutionem, ubi quidem naturalis calor imminutus paruam red dit inspirationem, etiam longa cessatio praecedit. Vbi uerò calor praeter naturam deperditus fuerit, parua quidem expiratio, longa uerò ante ipsam cessatio accidit. Saepenumero uerò calor praeter naturam est auctus, imminuto calore secundum naturam. Atque ita cessatio ante expirationem* breuis temporis redditur: altera uero ante inspirationem* longioris. Vtrum enim ex motibus ipsa urgebit utilitas, is praecedentem ceslationem cunctari non permittit,