# Epitome Galeni operum 499-3

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/499-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/499-3

GALENI PERGAMENI le difficultate respirationis liber secundus. Roprium itaque desipientiae symptoma est, magnam & raram, hoc est, per longum tempus, respirationem facere: uidenturque ambae hae, ueluti obliuiosae actionis affectus esse. Nam immoderatam facere spiritus attractionem, rur sumque immodicam quietem, eius est, qui nec quan do desinere ab actione oporteat, nouit, nec quando rursus incipere: sed in utrisque mensuram egreditur, ob conuenientis ignorationem Cùm igitur respiratio animale opus sit, desipien tes autem habeant oblaesam rationem, obliuiosiores tum circa actiones, tum circa ipsarum interstitia fiunt. Quamobrem & actiones & quietes in multo facientes tempore, hoc modo magnitudinem & raritatem circa totam respirationem efficiunt: id quod Hippocrates cùm in alijs locis, tum etiam in praenotionibus, sensisse uide tur, ubi ait: Spiritus magnus & per multum tem pus, desipientiam significat. Quo sanè oraculo, 60 magnum & rarum spiritum desipientiae signum esse contendit: non tamen necessum esse, ut is qui delirat, magnam simul & raram faciat inspirationem. Nec enim inseparabilem magnum & rarum spiritum, sed proprium esse delirij diximus. Quicquid autem proprium existit, haud continuò est etiam inseparabile. Esse quippe geometram, proprium hominis est, non autem inseparabile, quemadmodum rationale, existit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
